5>¿r HISTORIÆ VENETÆ 496 onerariis confceníis navibus, oppido tradito, non multis ante brumam diebus funt profedi. Accidit autem ut navis ea in qua erat Cajetæ magiftratus cum militibus tre-centisr magno adverfo impellente vento Terracinæ injeda littori cum vedoribus perierit . Tarentini vero qui ad earn diem Gallorum fidem fecuti , in magna rerum omnium inopia, magnifque in difficultatibus verfabantur, Cælare Ferdinandi fratre notho & terreftribus obfidente oppidum copiis, & mari navibus longis tribus commeatus importari prohibente : præfertim, quod fl quid antea in villis aut frumenti , aut pabuli circa oppidum fuerat, eo ne hoftes potirentur , tedis incenfis corruperant ipil : Ferdinandi morte cognita, concilio coado quid agendum fi-bi efTet, inter fe quærebant. Ea re longis difceptationi-bus agitata, ac tribus didis fententiis, una ut Federico, altera ut regi Turcarum, tertia ut Venetæ reipublicæ oppidum traderent , legem tandem magno iludió tule-runt ,, ut Senatus fidei &. pietati fe fe committerent . ita-que iniigni reipublicæ fublato, literas ad Aloifium Lau-redanum præfedum Monopolitanorum dederunt, orantes uti fe reciperet . Literæ Aloifìi ea de re ad Senatum perlatæ aîteroque poil; eas literas die legati Tarentinorum cum eifdem mandatis Venetias advedi, ejus rei expeda-tione civitatem erexerunt. atque illis quidem hofpitium publice datum eft., Patres vocati complures dies fententiis dicendis confumpferunt ; quarum pars non eiTe Tarenti-nos recipiendos ; propterea quod in fœdere caput erat, ne dedititios rege non permitiente civitas accîperet : pars recipiendos cenfebant, ne obftinatis in Neapolitanos reges animis Tarentini regi Turcarum fe fe dederent r quod fi fieret, non illis modo nationibus , Federicoque in primis, fed toti etiam Italiæ perniciofum futurum.. Nullum Se-natui cum Federico fœdus Ferdinando mortuo : quod. tamen fi effet, præftare id uno in capite negligi , quam permittere oppidum natura munitiffimum, atque ad exer-citus in Italiani tranfportandos , claflefque continendas opportunifìimum, inimico Italis omnibus regi atque bellico-