60 Caeterum praefati fideles subdili Regnicolae Sacrae Caesareae et Regiae Maiestatis non sine gravi molestia supplicare curant, cum postquam Generosus et Magnificus condam dominus Joannes Lenkovych, Confiniorum Croatiae et Sclavo-niae Generalis Capitaneus, Officio Capitaneatus sui valedixit, ab eo toto tempore in finítimas Arces et fortalilia Confiniorum Regni de pixidibus, pulveribus, globis, et plumbo, ac aliis Apparatibus Bellicis, nihil provisum est ; Capitaneique et Prae-fecti huiusmodi Artium et fortalitiorum finitimorum, non ut contra vim hostium tempore obsidionis (quod Deus avertat) aliquam Arcem, vel fortalitium finitimum per aliquod parvuum tempus defendere et retinere possint, imo sua Sacra Ma-iestas Cunctis fidelibus suis Regnicolis certam fidem adhibere dignetur, ut etiain tempore excursionis hostium Thurcarum, tantum pulveris in plurimis Castris et Castellis non habeant, quo excursionem ipsam Thurcicam per sonitum Boinbar-darum vel pixiduin miseris circum vicinis Chistianis manifestare possint. Supplicant igitur humilime, Maiestas sua sacra Caesarea et Regia, ob innata erga fideles suos gratia, tanto periculo fidelium suorum subditorum provenire dignetur, ut statini de Bellicis apparatibus, pulvere, pixidibus, et plumbo, ac globis ad praescripta loca finitima, per illos quorum interest, clementer providere faciat. Accessit etiam non sine gravissima molestia vniversorum dominorum et Nobilium Statuumque et Ordinum fidelium Regnicolarum Suae Sacrae Caesareae et Rogiae Maiestatis, adhuc sub proxime praeterito Generalium Judiciorum octa-valium Regni fesli Epiphaniarmn domini termino, ex Comissione et Mandato Serenissimi Principis et domini domini Caroli. Dei gratia Archiducis Austriae, Ducis Burgundiae etc., fratris diarissimi et locumtenentis in Hungaria praefatae Sacrae Caesareae et Regiae Maiestatis, domini videlicet granosissimi ; Egregios dominos Joannem Zermegh, Consiliarium Camerae Hungaricae. alterum Joannem Aynkeraytber, familiarem sacrae suae Caesareae et Regiae Maiestatis, per prae-fatam Cameram Hungaricam, ad quandam novam revisionem seu Circumspec-tionem dicationis seu Connumerationis portarum, Reliquiarum praefati Regni Scla-voniae, nescitur ex cuius instinctu, contra libertates et privilegia praefati Regni Maiestatis suae Sclavoniae, destinatos esse: Supplicant itaque humillime praefati fideles vniversi domini Nobilesque ac Status et Ordines dicti Regni fideles subditi Sacrae Caesareae et Regiae Maiestati, domino domino illorum clementissimo, Maiestas sua Caesarea et Regia, considerata summa humilitate et obedientia praefatorum fidelium subditorum suorum, qua semper, non parcendo sibi ipsis et iniseris colonis illorum, omnibus constitutionibus publicis suae Sacrae Maiestatis et Regni obedientes .... fuerint : ne fideles suos, huiusmodi inaudita nova circumspectione seu revisione dicae, iam semel per dicatores suae Sacrae Maiestatis et praefata Camera Hungarica delegatos, praesentibus certis Juratis No-bilibus Regni et Judlium, Juxta praemissam publicam constitutionem Posoniensem. fideliter, prout ipsi Regnicolae credunt, peractae, inaudita hac novitate. Contra praefatam libertatem et privilegia fidelium suorum subditorum, aggravari clementissime permitat: vnde et clementissime expectant Responsum, prout super his et praefatam Cameram suae Sacrae Caesareae et Regiae Maiestatis Hungaricam. ipsi Regnicolae per litteras illorum certificare curarunt. Praeterea, cum certe auditur, duos Beglerbeghos cum Ingentibus Copiis Thurcarum Boznam aduenisse, vereturque, ne hostes ipsi inprovise in aliquani artium fmitimarum irrui attemptarent : ut autem ad haec maior Vigilantia fidelium