5 biles ac jobagiones castrorum, de descensibus bani, debent usque octauas sancti Martini modis omnibus expediri. Item, si quis in soluendo marturinas, collectam septem denariorum, Judicia exercitualia, uel aliam collectam, quam in regno fieri continget, seu Judicia, in quibus est convictus, contumax exstiterit et re-bellis, Comes Zagrabiensis, uel Crisiensis, cum vno de coniudicibus sibi deputatis* ad exigendum procedei, assumpto secum testimonio capituli Zagrabiensis uel Chasmensis, pro eo, ne plus iusto debito exigatur, et in processu suo super aliquem nobilem uel Jobagionem castri descensum facere non debebit, sed expensas, quas fecerit in eundo, de bonis eciam recipiet contumacis. Nec volu-mus sub silentio preterire, quod nobiles in Zagoria, et aliis Comitatibus consi-milibus existentes, Comiti parochiali descensum dare non tenentur, nec eius astare Judicio, sed banus eos iudicabit, pro tempore constitutus. Sane collectores eciam marturinarum, non cum pluribus procedere debeant, nisi cum duodeciin ho-minibus, habentes quatuordecim equos, et non plures, quibus quidem de qualibet generacione pro uictualibus administran debeat ouis vna, seu galline, anser vnus, quatuor cubuli de vino, cum cubulo trium palmarum, duodecim cubuli de pabulo, cuín cubulo quatvor palmarum, et non vltra ; prout felicis recordacionis domini nostri illustris regis Bele in priuilegio continetur. Collectores autem septem denariorum, vel Judiciorum exercitus, dimidietatem habebunt descensus memorati, •dictique collectores inarlurinarum, in curiis nobilium, uel Jobagionum castri, domos aliquas, aut domum villici, uel preconis, molendina et stubas dicare non debeant, ullo modo, villico eciam domus una in curia sua pro recipiendis hospiti— bus libera relinquatur, et talis debet habere villicum et preconem, qui decern Jobagiones possidet et non infra. Item, aliqui commorantes super terris nobilium, uel Jobagionum castri, dicari non debent, sed Jobagiones eorum, si quos habent. Et quod omnia premissa debito ordine obseruentur, cum Comite Zagrabiensi quatuor nobiles et duo Jobagiones castri et totidem cum Comite Crisiensi, quos regnum eligendos duxerit, iudicabunt, qui si omnes interesse non possent, tres, nel duo, iuxta Comitem, sufficiant ad iudicium faciendum. Ut autem hec Statu la suprascripta, seu Constituciones, robur perpetue obtineant firmitatis, presentes concessimus literas sigilli nostri munimine roboratas. Datum Zagrabie quarta feria próxima post octauas Pasce. Anno ab incarnacione domini Mm° CCm0 septuagésimo tercio. Nos vero peticionibus predicti Dominici annuentes, pre-dictas Litteras privilegíales de uerbo ad uerbum transscribi et nostri Sigilli appo-sicione fecimus consignari. Datum die dominico proximo post festum beati Galli confessoris. Anno Domini Mm° CCC"10 quinquagesimo. Originalis Membr. in Archivio Regni Croatiae. Priv. N. 3. Vestigium Generalis Congregalionis A. 1324 Crisii a Nicolao Bano totius Slavoniae, Cvide P. 1. Doc. LXXIX) et Anno 1344 (P. I. Doc. LXXXVI) celebratae.