51 finitimorum, et pro praesenti vrgente necessitate postulantes non concluderent, potissimum vero, quum propugnaculum aut pars una Castri Kapronczensis om-nino demolita et dirupta esse dicitur. Nichilominus ad exhortationem Magnifici domini Lucae Zekell, generalis Capitanei suae Sacrae Caesareae Majestatis, ijdein Status et Ordines laboratores et robora cum virgultis, in proxime praeterilo Conuentu ipsorum ad munitionem Oppidi Kaproncza, et similiter lvanych et Hrasthowicza deputatos, qui eoa usque in praesentem terminum non administrauerunt, per omnia oportuna remedia ac solita Birsagia, usque decimum quintum diem administrandos esse decreue-runt. Et qui in Comilatu Varasdinensi ex processibus Cristophori Palli] et Georgii Madaraz Judlium eiusdem Comitatus Varasdiensis ad fortilicationem dicti Oppidi Kaproncza robora non praestiterunl, tales omnes vsque ad decimum quintum diem a data praesentium iuxta proxime praeteritae dietae conclusionem, robora longitudinis non duodecim sed quatuordecim cubitorum ad restaurationem dicti Castri Kaproncze, vna cum laboratoribus praestare commissis, administrare debeant. Quia autem nonnulli ex dictis Statibus et Ordinibus forent, qui robora ad munitionem Ciuitatum et fortaliliorum suae Sacrae Maiestatis necessaria in eorum Syluis succidi prohiberent et non admitterent : lidem Status et Ordines juxta Conclusiones et Conuentus Posonienses Anni Millesimi Quingentesimi Sexagesimi tercij, tempore videlicet felicissiinae Co-ronationis suae Sacrae Maiestatis, conclusos, nunc quoque decernunt, ut huiusmodi robora, non tantum ex nnius vel alterius, sed in cunclorum dominorum Magnatum et Nobilium Syluis circumvicinis, ad fortilicationem et munitionem dictarum Ciuitatum et Castrorum necessariain, succidere possint atque valeant. Iidem Status et Ordines fideles suae Sacrae Maiestatis subditissimi intei— iexerunt, quemdam insignem et satis expertum Militarem virum Thomam Klarych dictuin, per Spectabilem et Magnincum Dominum Comitem Franciscum Zhvny Ba-num, ad Mandatum suae Sacrae Maiestatis, pro nonnullis delictis et excessibus in partibus maritimis, ut dicitur, esse captivatum. Quum autein dictus Thomas Klarych, in Confiniis suae Sacrae Maiestatis, in Castro et Ciuitate finitima Hraz-thowycza commorans, inter ceteros milites non sit, quam infimae Conditionis, ac quasi primus inter illos milites esse reputatur, ijdem Status et Ordines supplicant suae Sacrae Maiestati, domino eorum Clementissimo, dignetur ex sua pietate paterna et Regali Munificentia, qua erga suos fideles se extendere dignata est, prefatum Thomam Klarych, apud prefa tu m dominum Banum captum, gratiose eliberatum reddere, ut et ipse miserimae huic patriae inter caeteros milites suae Sacrae Caesareae Maiestati fidelia sua Seruitia prestare valeat. Quum autem domini et Nobiles, Statusque et Ordines praescripti, non sine maxima animi grauitate et dolore Sacrae Caesareae et Regietati humillime con-queruntur, Qualiter Tricesimatores suae Sacrae Maiestatis in hoc Regno Sclauoniae Constituti, contra aperlissimas libertates dictorum Statuum et Ordinum, de rebus ad domos et familiain propriam illorum, gratia quotidianae necessitatis, in nundinis et foris emptis vel venditis, insolitas et prius inauditas Tricesimas extorquere non cessant : Status et Ordines praescripti Sacrae Caesareae et Regietati, domino illorum clementissimo, suplicant humillime, dignetur sua Sacra Majestas, habita ratione libertatis fidelium suorum, huiusmodi insolitas Exactiones Tricesi-niarum abrogatas committere gratiose. I