7 1353. TINNINII. Generalis Regni DcUmatiae, Croatiae et Slaconiae Congregano Anno 1353 Tinninii celebrata, qua nobiles, non habentes decern Jobagiones, a decitnis, Episcopo Tinniniensi pendi solitis, immunes declarantur. Nos Nicolaus totius Sclauoniae et Croatiae Banus, memoriae commen-damus tenore praesentium significantes quibus expedit vniuersis; qualiter, cum in congregatane nostra generali, de mandato et praecepto Excellentis Principis Domini S. (Stephani) Dei gratia totius Sclauoniae, Croatiae, atque Dalmatiae Ducis, Domini nostri, pro requirendis uiribus Ducalis Maieslatis, vniuersis Nobilibus, ceterisque cuiusuis Status, conditionis et praeeminentiae hominibus, in dicto regno Croatiae existentibus, publica proclamatione facta, die secunda pro-xima post festum Natiuitatis B. Virginis, Tyninio celebratae, venerabilis in Christo Pater Dominus frater Blasius, Dei et Apostolica gratia episcopus Tyniniensis, inter alios causidicos Nobiles, consurgens exposuisset, quod nonnulli, et specia-liter cum armis et sagittis seruire consueti nobiles, et alii, in detrimentum animarum suarum, decimas suas in omnibus rebus decimalibus sibi et suae Ecclesiae praedictae dare recusarent, et sic ipse, et sua Ecclesia praedicta in suis iuribus et redditibus damnum et defectum non modicum paterentur. Quibus auditis, nobiles viri Comites Frangepani, filius Curiatii de Corbauia, et Budisiaus Vgrini, in propriis et omnium Nobilium in dicto regno existentium personis exsurgentes, ex aduerso retulerunt, quod praedictas decimas dictae S. Tynniniensi Ecclesiae et eius Episcopis, iuxta consuetudinem eorum, modo infra scripto dare et persolvere tenerentur, singulis annis uidelicet Nobiles et possessionarii homines, qui decem, aut etiam quoscunque plures Jobbagyones haberent; ipse et suus Jobbagyo vnus, non potior quam mediocris, decimas dare non deberent. Ceteri vero Jobbagiones sui, decimas consuetas in rebus decimalibus dare et persoluere tenerentur. Item, quando quinque Jobbagyones ha-beret solus, ipse est exceptus a solutione decimae predictae, Jobbagyones vero sui per ordinem decimas suas dare tenerentur. Item possessionati Nobiles et possessionarii homines, nimirum quinque Jobbagyones habentes, vna cum Jobba-gyonibus suis, cum decimis consuelis tenerentur Domino Episcopo antedicto. Demurn, de decimis agnorum, haedorum, apum, porcellorum, a septenario numero vsque ad decimum numerum, decimae in specie exigentur. Insuper vero ad nu-merum septennarium singulus unus polanch, de quolibet agno, et trunco apum, item de hoedo et porcello, medius polanch exiganlur; de sexdecim vero agnis et hoedis, et aliis rebus praedictis, decimari solentibus, duo mediocres in specie exigantur, de viginti vero et vltra, deciriiae in specie exigantur. Suppanum vero in prouincia sua, seu Districtu, Dominus Episcopus eligendi et faciendi propriam habeat iacultatem, quem ipse voluerit; prout hoc idem Nobiles coram nobis dare et persoluere spontanea assumpserunt voluntate. In cuius rei testimonium, per-