46 cum Hungaris conferenda sit, maxime cum Maiestas sua in Hungaria frequentius personaliter exislat, hue vero Reges Hungariae aut nunquam aut admodum raro venire soleant, sed omnia per medium Banorum et Oflicialium suorum peragere soleant et dignentur : Idcirco supplicant humillime, Maiestas sua Caesarea ! ingrnente summa necessitate Regnorum istorimi, huiusmodi Conventum Dominis Banis, instar aliorum Banorum tempore Divomm Regmn Hungariae praedecessorum Suae Maie-stalis Caesareae, libere judicare et pronunciari facere clementer admittat, hoc sibi clementer persvadendo, quod neque ipsi neque Regnimi praescriptuin aliud pro rato sint habiluri, nisi quod per Suam Sacratissimam Maiestatem clementer fuerit con-lirmatum. Quemadmodum Sacra eius Maiestas Caesarea ipsos Banos in veteri con-svetudine, indicendae regnicolis illorum Regnorum Suorum Dietae, clementer conservare velie sese benigne obtulit, dummodo semper a Banis ipsis hac de re prius admoheatur, et quarumnam rerum tractandarum causa Generalis ipsa Dieta indicanda sit, edoceatur. Item conclusimi est, ut Domini Bani per Litteras eorum praeceptorias gentes cunctorum Statuum et Ordinum praescriptorum, postulante necessitate, contra hostes, iuxta priores constitutiones Regni, levare et insurgere facerent, tarn ad Generalem quam ad parlicularem expeditionem, iuxta constitutiones Po-ยป sonienses, authoritatem plenariam liabeant. Item dum Domini uterque Banns unanimi voto decreverint, ut Egregius Joannes Forchych pro Vicebano ulriusque Domini Bani vnus et idem, Sigillum (juoque authenticum Judiciale apud inanus Joannis Petrichevych Viceprothonotarii Regni habitum, sub insigniis utriusque Domini Bani exculptum, ad sigillandum juridicos processus, in absentia Magistri Damiani Prothonotarii ex hoc Regno Sclavoniae, per Status et Ordines Regni recognoscuntur, id regnicolae praefati communi omnium voto admittunt. Tandem in absentia Domini Comitis Zluny Baili, et Viceprothonotarii Regni, ad querelas Regnicoiarum Dominus Reverendissimus Episcopus et Banus, sub sigillo suae dominationis annulari el manus propriae Subscriptione literas praeceptorias emanari facere et extradare possit et valeat ; quae semper rite et firme per Status et Ordines praescriptos acceptentur et habeantur. Procuratores omnes tam in Comitalibus huius Regni Sclavoniae, quam in generali celebratione Judiciorum Regni nonnisi prius praestito Juramento, iuxta constitutionern Posoniensein proxime praeteritam, procurare valeant. Prout et in Hungaria Juramenta ipsa per Procuratores praestanda decreta sunt, et quemadmodum pro termino Odavi diei festi Beati Michaelis Archangeli proxime affu-turum Posonii in Generalibus Judiciis Regni Hungariae in praemissis obser-vatum fuerit. Statutum praeterea est, ut Comissarii iuxta constitutionern publicam, in proximo praeterito Generali Conventu Posoniensi aeditam, ad singulos Comitatus horum Regnorum duo decernantur Commissarii; Quibus singulis Commissariis Dominus Generalis Capitaneus unum specialem suum Commissarium adiungere velit : qui per capitaneos et milites Stipendiarios Sa. Maiestatis Caes. in Con-finiis tam Croatiae quam Sclavoniae connnorantes, faciant veram et omnimodam medio Vicecomitis et Judlium inquisitionem de damnis, Caedibus, stupris, vio-lentiis, aliisque maleficiis, ubicunque factis et patratis. Similiter si aliqui ex Regnicolis vel eorum Subditis quispiam violentiarum contra praefatos Capitaneos