239 Anno Domini 1767. die 14. Julii. Zagrabiae, in Curia Praepositurali, Regnotenus ordinatae sub Praesidio Illustrissimi et Reverendissimi Domini Stephani Pucz, Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopi Belgradiensis, Praepositi Majoris et Canonici Senioris Cathedralis Ecclesiae Zagrabiensis, celebratae Deputations A c t a. Perlectum est Benignum Suae Majestatis Sacratissimae ddo. 17. Junii Anni modo labentis Yiennae Austriae emanatum Mandatum, quo mediante Sua Majestas Sacratissima Benigne resolvere dignatur, ut in locum ad differentiarum Statum inter Provincialem et militarem vigentium compositionem ordinatae Commissionis alia localis Commissio in Croatia exeat, per quam primum et ante omnia Con-finia militaria necessariis terris dotentur, praeattactae vero differentiae hactenus vigentes per occasionem duntaxat hanc decidantur ac sufferantur. Quemadinodum duplex est attacti Benigni Mandati Regii membruin : alte-rum quippe, ut Commissio haec Confinia militaria dotet; alterum, ut per occasionem hanc vigentes statum inter Provincialem et militarem differentias decidat, ita duplicem et diversam etiam esse debere ejusdem considerationem. Nimirum quantum decisionem vigentium differentiarum adtinet, ut Suae Majestati supplice-tur, quatenus a Commissione hac Excellentissimus Dominus Baro Generalis a Beck vel ex eo arceatur, quod idem Generalis et Actoris alioquin et in causam at-tracti personam in eadem Commissione sustinebit, tanto a fortiori, quod Excellentissimus Dominus Comes Banus vigore legum Patriarum, seculorum usu stabi— litarum, omnium ejusmodi Commissionuin Praeses a Praesidio ejusdem Commissionis amotus habeatur. Interea etiam, donec alter loco Generalis a Beck Con-Commissarius Benigne resolvatur, censet Deputatio, neminem e gremio Dominorum Statuum et Ordinum ad Commissionem illam denominari debere. Quantum vero Punctum Commissionis, Dotationis militis. concernit; siquidem Inclyti Domini Status et Ordines determinare dignabantur, ut Deputatio omnia, ex quibus praemissam Dotationem humillime deprecari deberent, rationum momenta excutiat, Repraesentationemque eatenus ad Augustum Thronum Regium porrigendam compillet, ac pro revisione Inclytis Dominis Statibus et Ordinibus praesentet : opinatur Deputatio, Repraesentationem hanc ex his potissimum constare debere fundamentis ; et quidem : Primo. Exprimendus erit, quanto sensibilius possibile erit, dolor Dominorum Statuum et Ordinum, quo intellecta Benigna hac Resolutione Regia per-culsi erant. Secundo. Revocabuntur in memoriam tam praeteritis seculis, quam re-centioribus temporibus fidelia Augustae Domili Austriacae praestita servitia. Tertio. Demisse proponetur, Dotationem hanc militis sinistra Praefecturae militaris Informatione, citra omnem necessitatem, contra leges et Diplomata, imo conira rationem status quaeri, nimirum ex eo: quod plurima sint tenuta in Con-finio, quae partim non excoluntur, partim ex annuo censu dantur; esse etiam plu-res Coniiniarios, qui ingentem terreni superlluitatem possident : hinc defectum esse in Commendante, qui haec obligationi militandi non adrepartitur. Sylvas