73 Arti cuius XXV. Statutum insuper est: ut amodo deinceps, futuris semper temporibus, uenditio et forisatio quarumcunque rerum venalium, (demptis commestibilibus, pane uidelicet, obsonio, vino et fructibus arborum, quae peractis diuinis, uendi poterunt) diebus Dominicis interdicta sit et habeatur, sub amissione rerum venalium, in facie tamen fori, et non alibi, per Dominos Terrestres, vel iisdem negli-gentibus, per quosuis alios accipiendarum ; Celebrationibus autem Nundinarum maiorum, suis diebus saluis permanentibus. Contra Contumaces Reverendissimus Dominus Praelatus Zagrabiensis Censuris Ecclesiasticis utatur. Parochi uero sese tempori et populi necessitatibus ita conforment, ut divina usque ad decimalo ante meridianam horam peragere et perficere possint. Articulus XXVI. Ratione Haereticorum renouatur Articulus Anni 1628., ne uidelicet in hoc Regnum recipi queant, aut in eo sedes figere, bona vel Domos emere ua-leant, sub amissione eorundem bonorum, pro Regno confiscandorum. Pro cuius Articuli executione praefatus Reverendissimus Dominus Episcopus, tanquam pastor fidelis populi, inuigilabit. Cui etiam lllustrissimus Dominus Banus brachio saecu-lari, si necesse fuerit, auxilio erit. Articulus XXVII. Quia cum graui animi eorum dolore intelligunt Regnicolae, plurima Pa-rochialium et filialium Ecclesiarum bona ac redditus, quae et quos pietas Christi fidelium Deo antea dicauerat, per nonnullos Regnícolas occupala et usurpatos esse : Ideo unanimi consensu statuunt, ut Vice-Comites Comitatuum huius Regni, quilibet in suo processu, habeant vigore huius constitutionis plenariam authori-tatem, ad instantiam Parochi vel Archidiaconi, vel vero Domini Episcopi, facta in facie loci inquisitione, et partibus interessatis de termino tali et inquisitione instituenda certificatis, illico, et sine omni ulteriori processu Jurídico, bona seu redditus eiusmodi, ab Anno Domini Millesimo Quingentésimo nonagésimo secundo occupata et usurpatos, comperta mera rei ueritate ex inquisitione, vel alias ex priuilegiis seu instrumentis aliis Litteralibus, Ecclesiis talibus statim et defacto exequendi et restituendi, omnibus Juridicis remediis praeclusis, praeler unicam appellationem, qua uti extra Dominium licebit. Per Ecclesias vero Parochiales non intelligantur Ecclesiae Cathedrales, Abbatiarum et Praepositurarum. Et bona Ecclesiarum, ante praedictum Millesimum quingentesimum nonagesimum secundum Annum occupata, ad ordinarium Juris processum remittuntur. Articulus XXVIII. Ad euitandas indebitas vadiationes, statutum est: ut ratione debitorum Domini Terrestres requirantur primo; et si Domini Terrestres, liquidato prius coram se debito, satisfactionem impendere recusauerint, extunc licet Creditori— bus debitorem talem, vel si is haberi nequeat, loco illius alium, praemissis tamen tegìtimis requisitionibus, vadiare. 11. Articuli Diaet. ^ ^ 1