144 Articulus Decimus Octavus. De uberiori Dominorum Regni ad reincorporalionem Sciavoniae exmissorutn Commissa- riorum relatione. Lectae sunt Illustrissimi Domini Comitis Alexandri Patachich de Zaiezda, perpetui in Verhovecz et Rakovecz, Sacratissimae Caesareo-Regiae Majestalis Actualis Camerarii, et Excelsae Aulico-Hungaricae Cancellariae Consiliarii, et Inclyti Comitatus Simeghiensis Supremi Comitis, et in praeattacto reincorporationis Sclavoniae negotio primarii Regni Comissarii, sub dato 2. Julii Anno Currenti, Vukovarini, ad Inclytos Dominos Status et Ordines datae Litterae, quibus medi-antibus constans suum jam inde a 27 Annorum decursu in Dominos Status et Ordines promotionemque boni publici Studium et fidelem operam testatum redit, et in merito praealtactae reincorporationis relationis semet ad commemoratam supra Articulo immediate praecedenti benignam ratificationem Regiain provocai, cui quod in relatione adiciat, amplius in Substantia nihil superesse declarat. Cum autem reliqui Domini Regni Comissarii quampiam hactenus in publico respectu praealtactae reincorporationis fecissent relationem, sed nec eandem de praesenti ob insperatam infirniitatem Domini Joannis Busan, Tabulae Banalis Assessoris, casum lacere possent; ne itaque vel ob simile aut aliud quodpiam improvisum accidens desiderata genuina et circumstantialis facto in praemìsso protelletur differaturque relatio, conclusum est : Ut praefatus Dominus Joannes Busan cum Domino Joanne Szaich, Comitatus Crisiensis Vice-Comite et Con-Comissario suo, tempore quo primo fieri poterit insimul conventuri, scripto praeattactae relationis Seriem deducant, deductamque cum suis accessoriis Domino Excellentissimo Lo-cumtenenti consignent; quo etiam fine praefatum, per Dominum Actuarium resi-gnatum Couiissionis Protocollum, eidem Domino Szaich consignatum exstitit. Originale iu Archivio Kegni Croatiae. 1747. MENSE OCTOBR1. ZAGRABIAE. Arliculi Generalis SS. et 00. Regni Croatiae et Slavoniae, A. 1747. 23. et sequentibus diebus mensis Octobris, Zagrabiae, celebratae Congregationis. Acta et Articuli Inclytorum Dominorum Statuum et Ordinum Regnorum Dalmatiae. Croatiae et Sclavoniae, in Generali eorundem, ex Edicto et sub Praesidio Excellentissimi Illustrissimi et Reverendissimi Domini Georgii Branyugh, Dei et Apostolicae Sedis grafia Episcopi Zagrabiensis et OlTicii Banalis Locum-tenentis, prò 23. et sequentibus Mensis Octobris diebus, Anno 1747, Zagrabiae,, celebrata Congregatone conclusi.