204 salvo relictae, atque per Articuluni quoque 8. Anni 1741. satis omnino salvatae, neque Articulo 63. 1741., onus supplendi Legionis Hungaricas a Statibus et Or— dinibus amoventi, praejudicatura, aut in consequentiam unquam esse trahenda. Quod supremum est, Majestatem Veslram Sacratissimam humillimis de genu precibus exoramus, dignetur in hactenus a nobis homagiali promptitudine oblatis pecuniis Tyronibusque Clemenlissime conquiescere, ac postquam extrema omnia fecimus, iisdem benignissime contentari. Nos vero Patriam nostram in sinum gratiarum Majestatis Vestrae Sacratissimae de genu supplices reponentes, homagiali in subjectione emorimur etc. Articulus D e c i in u s Quintus. De elaborala Dicae et Impositionis Regni reparlitione. Quandoquidem ad inentem Benigni Suae Majestatis Sacratissimae mandati, intuitu Regulations Comitatuum, ad Dominos Status et Ordines emanati Catastrum cujusvis Coinitatus Ejusdem Supremo Corniti resignari, adeoque incassatio quoque Perceptorum Comitatensium inchoari deberet, ad id vero reparlitio Dicae ac Impositionis Regni, Anno hoc alioquin ad iìnem jam vergente, praerequiretur, hinc repartitio tam pro generali Regni Exactore quam et Comitatensibus Per-ceptoribus in publico elaborata est, modalitate sequenti etc. (Caeteris exmissis') Oiginale in Archivo Regni Croatiac. 1760. MENSE MAJO. ZAGRABIAE. Articulus Generalis, Anno 1760. 22. et sequentibus Mensis Maji diebus, Zagrabiae, celebratele Congregationis, Acta et Articuli lnclyforum Dominorum Statuum et Ordinum Regnorum Dalinatiae, Croatiae et Sclavoniae in Generali eorundem, ex edicto et sub Prae-sidio Excellentissimi et Illustrissimi Domini Comitis, Domini Francisci de Na-dasd, perpetui Terrae Fogaras, praefatorum Regnorum Bani, Eorundemque Con-finiorum Colapianorum et Vunanorum Supremi Capitanei, Sacratissimae Caesareo Regiae et Apostolicae Majestatis Actualis Intimi Consiliarii Camerarii, Generalis Campi Mareschalli, unius Legionis Equestris Ordinis Militiae Hungaricae, duorum item Pedestrium et unius Equestris Regiminum Banalium Colonelli, Comitatuum Coinaromiensis Perpetui, Albensis vero Supremi Comitis, nec non ordinis Militaris Regio-Theresiani Majoris Crucis Equitis, et Tabulae Banalis Legalis Praesidis,