41 dos. Quod Sa. Caes. et Regiae Maiestati ydem Status et Ordines (ideles subditi eius Maiestatis non parcendo Personis rebusque quoad vixerint fideliter semper contendent reservire. Tandem intellexerunt Status et Ordines praescripti Suae Sa. Caes. Maiestatis, medio dictorum Dominorum Commissarioruin, eius Maiestatis clementem Commissionem, praefatos Status et Ordines fideles Suae Maiestatis, quantos sumptus, utpote imensos pene ad conservationem Regnorum nostrorum impendat, lieque sufficiat id facere deinceps absque ipsorummet auxilio ; iideles subditi Sa. Caes. et Regiae Maiestatis Status et Ordines praescripti, inxta veteranam illoruin libertatem et consuetudinem, medietatem subsidii pro anno praesenti per Status et Ordines fidelium suorum Regni Hungariae oblati, se humillime Dicatoribus Suae Maiestatis daturos offerunt. Cum autem Dicatores ipsi, qui sint electi, et ad id deputati, Status et Ordines ignorant, terminusque primus iuxta constitutionem praescriptam Posonii administrandus, medii praescripti subsidii, festum videlicet nativitatis Beatae Mariae Yirginis, ¡am piane praeterierit; nibilominus cum se fideles Status Ordinesque Suae Maiestatis Constitutionibus praescriptis Posonien-sibus, iuxta gratiosam commissionem Suae Maiestatis, intellecto ab Oratorum ilio-rum Decreto praescripto, sese conformare curabunt, medietatemque lloreiii unius ad festum Beati Andreae Apostoli proxime aHuturiim, pro primo termino ad manus praefatorum Dicatorum Suae Maiestatis, aliam similiter dimidietatem pro secundo termino ad festum Epiphaniarum Domini administrare decreverunt. Et licet bactenus partes Colapini Comitatus Zagrabiensis ac reliquiae Co-mitatus Crisiensis, ex benigna concessione Domini Ferdinandi Imperatoris et Regis nostri sanctae memoriae, a contributione omnis subsidii superioribus annis exemptae clementer fuerint, quam etiamnum Status et Ordines Regni servandam esse summis votis optarent, praesertim cum exiguae reliquiae dicti Comitatus Crisiensis non ita pridem insignem a Thurcis acceperint cladcm ; perpensa tamen periculorum instantium magnitudine atque expensarum Sa. Maiestatis Caes. et Regiae Domini eorum clementissimi mole, qua Suam Maiestatem Caes. per factiosos atque rebelles et per hostes Christiani nominis gravatam esse agnos-cunt atque animadvertunt, considerata et perpensa etiam Suae Maiestatis Caes. atque Regiae voluntate, per Oratores praedictos copiose et luculenter proposita, ut sese Decreto atque praescripto lidelium suorum Statuum atque Ordinum Regni Hungariae conformarent, atque obsequenter in exemptionibus praesertim et prilli— legiis Monasteriorum atque Ecclesiarum deinde Comitatuum atque Oppidorum etc., a diuis quondam Hungariae Regibus feliciori et tranquiliori rerum statu concessis, proximisque eorum aliquot Conventibus et Comiciis ad pacatiora usque tempora suspensis atque abrogatis, quo Christiani nominis hostis conatus comunibus au-xiliis atque subsidiorum collationibus, quatenus fidelium suorum subditorum auxilio fieri possit, remorarentur atque repellerentur, componeret, Status et Ordines Regni decernunt: Partes quoque ultra Colapim habitas et reliquias Civitatis Crisiensis connumerandas, subsidiumque pro publica defensione communibus votis et Omnium Ordinum atque Statuum bonis oblatum, connumerandum atque exi-gendum esse, per expressum declarantes, quod in huiusce subsidii administra-tione neque bona Yicebani, neque Viceprothonotarii, neque Vicecomitum, neque Judlium, neque Notariorum, ac aliorum officialium, qui hactenus praetensa cuius- Pars II. Articuli Diaet. ®