15H Reflexionum tenor talis est : Reflexiones sive Notae in merito Reformationis Confiniorum Regni Croatiae et Ranalium. Cum Sua Majestas Domina nostra Clementissima pro tanta majori ser-vitii sui Caesareo-Regii promotione, Regni hujus intrinseca, et Provinciarum sua-rum securitate, Nationis hujus, ab origine sua martialis, majori gloria, demum et cum aliis regulatis copiis in belligerendo aequalitate benigne disponere audiatur, ut Confinia haec Regni et Ranalia ad pedem Militiae regulatae ordinentur, occu-rere posse censetur in eo. Primo. Quod roganda obsequiose veniret Sua Excellentia Banalis, qua-tenus dignaretur oh oculos ponere Suae Majestatis Sacratissimae, Regni hujus servitia, et in suos Clementissimos Principes pro circumstantia omnis fortunae indesinenter posila merita, quibus non solum variorum Privilegiorum Collationes sibi factas assecutum fuit, sed ulterius quoque et liberalius sibi conferendorum spem et promissiones Caesareo-Regias meruit amplissimas, quorum sive con-iirmandorum sive ampliandorum occasio cum modo se exhibeat, devote interpel-landa esset Sua Majestas Sacratissima, ut Se cun do. Tam intuitu anleactorum, quam recentium etiam hujus sui fidelis Regni Servitiorum, nec absimiliter singularium ipsius Excellentissimi Co-mitis Bani sibi et toti Orbi Europeo notorum meritorum ex respectu, Praerogati-vam illam Regni et Bani, quam in Confinia haec, sanguine suo parta et tutata, cum incremento (uti speratili1) Servitii Regii habet et exercet, non solum stabilire, sed gratia quoque et Benignitate sua Regia ampliare dignetur, pro perenni ejusmodi distinctae Clementiae suae apud seram Nationis hujus poste-rilatem celebratione, et illius tanto majori in Servitio suo et non interrupta fidelitate obfirmatione ; Praerogativa autem haec Regni et Bani in his Confiniis constitit in eo : Tertio. Quod Regnum hoc penes Banum, quem Rex denominai, con-stituendi Jus habeat Capilaneum Regni, Militaribus suis rebus Praefeclum, quam Praefecturam jam a longiori tempore conjungere solet Banatui, ut quem Rex nominat Banum. Eundem Regnum constituit Capitaneum Confiniorum Suorum Quarto. Quod sicut hactenus Confiniorum Officiales usque ad Vojvo-datum inclusive sola Baili, qua etiam Capitanei, Collatione, modalitate, inox sequenti puncto assecuta, contenti, Bailo et Regno parebant, et in futurum etiam id ipsum observandum indulgerelur, imo si quibuscunque temporibus sepa-rari contingere.t Banatuin a Capitaneatu, Capitaneus nihilominus per Regnum constituendus ab hoc et Balio dependeret, et cum Jus nominaìidi Capitaneum Supremum Confiniorum sit penes Regnum, Quinto Non incongruum esset, quod in casu vacantiae alicujus ex praeappositis OlTiciis, Regnum proponeret Bano, qua etiam Capitaneo, pro singula