227 gariae Nobilium coetum Aggregatione benignae elargitae, quemadmodum lectae publicataeque, ita quoque nemine Contradicente acceptatae sunt. Originale in Archivo Regni Croatiae. 1765. MENSE APRILI. ZAGRABIAE. Articuli Generalis, Anno 1765, 16. et sequentibus Mensis Aprilis diebus, Zagrabiae, celebratae Congregationis. Acta et Articuli Inclytorum Dominorum Statuum et Ordinum, in Generali eorundem ex Edicto et sub Praesidio Excellentissimi et Illustrissimi Domini Co-mitis, Domini Francisco de Nadasd, Perpetui Terrae Fogaras, Ordinis Militaris Regio-Theresiani Majoris Crucis Equitis, Generalis Campi Mareschalli, Sacratis-simae Caesareae et Regio Apostolicae Majestatis Actualis Intimi Status Consi-liarij Camerarj, Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae Bani, eorundemque Regnorum Confiniorum Collapianorum et Vunnanorum Supremi Capitanei. unius Legionis Equestris Ordinis Militiae Hungaricae, duorum item Pedestrium et unius Equestris Regiminum Banalium Colonelli, Comitatuum Comaromiensis Perpetui, Albensis vero Supremi Comitis, nec non Tabulae Banalis Praesidis, pro 16. et sequentibus Mensis Aprilis 1765, Zagrabiae, in Arce Episcopali, celebrata Congregatene conclusi. (Caeteris exmissis ) Articulus Duodecimus. De Actis, lnsularum Cherso et Veglja ad Venetos devolutionevi concernentibus. Lecto Camerali ad Suam Excellentiam Banalem de 8. Martij Anni la-bentis emanato insinuato, quo mediante de communicandis secum, si quae super-essent, devolutionem ad Venetos lnsularum Cherso et Veglja respicientibus Actis Sua Excellentia requiritur; cum in publico Regni Archivo nulla ejusmodi extare Acta constet, requisita in publico fuere Venerabilia Zagrabiense et Chasmense Capitula, aliaeque Archivis provisae omnes privatae familiae, quatenus, si quae ejusmodi Acta reperirent, eadem medio Suae Excellentiae Banalis cum antelata Camera communicare non intermittant. Articulus Vigesimus Sextus. Uè relata emolumenlorum Confiniariorum nova Conscriptione. Lecta publicataque per Dominos Emeritum et Actualem Comissarium nova emolumentorum Confiniariorum Conscriptione, occasione prioris Congregationis •29*