241 vendum autem Clementissimae Dominae maternum Cor, censet Deputatio, pro-lixius describendum esse miserum statum eorum, quorum Bona statuì militari adplicarentur. Tandem in conformitate punctorum horum compillatam et praevie exami-natam demissam Repraesentationem Inclytis Dominis Statibus et Ordinibus re-praesentat Deputatio, et eandem alto eorundem judicio substernit. Caeterum censet Deputatio, ut Sua Excellentia Dominus Comes Banus per Inclytos Dominos Status et Ordines interpellentur, ut Sua Excellentia pro veterano suo paterno erga Dominos Regnícolas amore et aflectu in perarduis his circumstantiis apud Suam Majestatem Sacratissima»! sese interponere dignen-tur, quatenus altefata Sua Majestas gravissimo isto periculo cbaram Patriam Benigne liberare dignetur. Quoniam autem in extraordinariis periculis extraordinaria etiam remedia quaeri soleant, ideo censet Deputatio, supplicandum esse per Inclytos Dominos Status et Ordines Suae Excellentiae Domino Corniti Bano, quatenus praemissam in materia Excorporationis demissam Repraesentationem, in germani-cum prius traducendam, personaliter Suae Majestati Sacratissimae demisse por-rigere dignetur. Per Alexandrum Szecben, in praemissis Actuarium m. p. Articulus 0 c t a v u s. De Repraesentalione intuitu Excorporationis Suae Majestati Sacratissimae praesentanda. Firmam in Materna Suae Majeslatis Sacratissimae Clementia spem repo-nentes Inclyli Domini Status et Ordines, in eo, quod pientissimum ejus Cor in vota Inclytorum Statuum et Ordinum sit flectendum, si preces et motiva eorundem, in elaborata intuitu excorporationis per Deputationem Repraesentatione contenta, materno intueri oculo dignaretur: Suam Excellentiam Banalem demisse re-quisiverunt, quatenus dictam Repraesentationem, praevie in Germanicum verten-dam, Suae Majestati Sacratissimae personaliter velit exhibere. Cui ferventissimo Inclytorum Dominorum Statuum et Ordinum postulato quod Sua Excellentia Gratiose deferre dignata sit, paternam ejusdem Gratiam Inclyti Domini Status et Ordines devoto studio et perenni gratitudine venerantur. Originale in Archivo Regni Croatiae. 1767. MENSE AUGUSTO. VARASDINI. Articuli Generalis, A. 1767. 31. Augusli et sequentibus Seplembris diebus, Varasdini, celebratae Congregationis. Acta et Articuli Inclytorum Dominorum Statuum et Ordinum Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae, ex edicto et sub praesidio Excellentissimi et Pars D. Articuli Diaet. 31