28
       Et mox, quum hos articulos intelleximus,illico libero arbitrio erga Maie-statem Vestram stetimus ad subdicionem eiusdem Maiestatis Vestre, quia semper tenuimus penes se hanc laudem, vt nulla lingua in Christianitate tanto longo tempore non stetit, nec sanguinem suum fudit, quia vltra sunt, quam octuaginta anni, quod se defendimus et pugnauimus penes fidem Christianam, in hac laude nostri pristini mortui sunt. Nos hoc Idem desideramus.
       Nouerit Maiestas Vestra, quod inveniri non potest, et nullus Dominus potencia mediante Croaciam occupasset. Nisi post discessum Regis nostri ultimi Zvonymer dicti, felicis recordacionis, libero arbitrio se coadiunximus circa Sacram Coronam Regni Ilungarie, et post hoc, nunc erga Maiestatem Vestram. Post hoc, Serenissime Princeps, si qui dicturi essent, uel si dubium haberetur, vt expense ille inanes et deperdite essent, quas Maiestas Vestra ad hunc Regnum facit, hoc autem cognoscere potest Maiestas Vestra, quod Nos fuimus bonus clipeus omnibus vicinis nostris. Credat Maiestas Vestra, quod nulla vicinitas nostra, tantum ad terciam partem non tenebit, neque defen-debit, ut hoc elapso anno ostensum est super Regem Hungarie.
       Sciat Sacra Maiestas Vestra Serenissime Princeps, vt si turci se inpo-suerint in terram Croacie, vt nunc cogitant, et aliqua Castra obsident, que similiter cogilant, et quod Regnum Croacie occupabunt, et vnanimem facient cum Bozna, possibile est, ut nullus ipsos expugnare poterit, et timemus, quod de his partibus usque breue tempus Sthyriam, Carintiam, Carnioliam et Istriani occupabunt.
       Insuper, Serenissime Domine Naturalis et semper graciosissime, si quis allegaret, uel ambigueret, vt nos nil aliud facere non potuerimus, nisi ita ad gratiam Majestati Vestre (se) dedimus, Nouerit Majestas Vestra stabiliter, quod Imperator Turcorum anno preterito oratores suos ad nos miserat, et destina-verat ; rogans nos, ut se sibi subjiceremus ; Nobis hoc promittens, ut unicuique nostrum suam hereditatem redderet et restitueret, Nosque in nostra fide et liberiate ac consuetudine conservaret, et Nobis ad nullam discordiam, que esset contra Christianos, precipere et mandare non vellet, Jobbagiones quoque Nostros, usque decem Annos, ab omni dacia libertaret, ostendens nobis, quod ipse plura Regna Christiana sub se haberet, que in fide et consuetudine ipsorum con-seruaret.
       Et primum, Serenissime Rex, quocies Nos Turci rogaverunt et optave-runt, ut Nos ipsos pacifice dimitteremus ad terras Maiestatis Vestre, promittentes nobis, quod exceptis Capliuis, sed omnia alia, que acciperent in terra nostra, dimittere velie, et Nos liominesque Nostri liberi essemus in terris ipsorum pera-gere, et si velemus penes hoc remanere, Nos in tota hereditate nostra in pace remansissemus.
      Preterea, Serenissime Rex, postquam pre manibus Maiestatis Vestre sumus, Veneciani etiam a nobis quesiverunt, ut penes ipsos pacem iniremus cum Turcis, Nobis promittentes, vna cmn ipsis semper pacem facere, et circa hoc, nobis secundum merita nostra de se provisionem facere. Hoc etiam et prius dedimus ad Notitiam Maiestatis Vestre, quantas promissiones Nobis fecerat Vai-voda Transylvanus, qui nunc nuncupatur Rex Hungarie, ut nos retraheremus a subditione Maiestatis Vestre, sed nos contra fidem Christianam nunquam facere volumus, nec facere cogitamus.