* 128 Articulus V i g e s i m u s Primus. Ad inferioris Sclavoniae reincorporationem, dislrictus Kutlinensis Jurisdiclioni Regni re— stilutionem, excessuum circa Varasdinensem et Carlostadiensem Generalatus hactenns in— terventorum composilionem, et ad Limitum Regni cum vicinis provinciis distinctionem Commissiones ordinantur. Quandoquidem eam benignissimam Suae Majestatis Sacratissimae, Dominae Dominae et Reginae Clementissimae, mentem et intenlionem esse, palam consta-ret, quod omnino conditas Leges et Artículos sine effectu manere, adeoque gratis conditos esse non patietur; quod vel exinde statim testatum redditur, cum eadem Sua Majestas Sacratissima supratitulato Illustrissimo et Reverendissimo Domino Locumtenenti et Praelato Augustissimo Suo et pieno gratiarum ore com-mittere dignata fuit, ut Comissarii ex parte Regni, inferiors Sclavoniae, virtute Articuli 18 et 50 reincorporationem districtus Kuttinensis, tenore Articuli 51 Jurisdictioni Regni restilutionem, ita et Excessuum circa Varasdinensem et Carlo-sladiensem Generalatus hactenus interventorum sensu Articuli 49 composito— nem, queinadmodum, et ad metam inter vicinas Styriae et Carnioliae Provincias, atque Dominium Chaktornia, ad mentem Articuli 53. novissimae Diaetae contro-versam rectificationem, ex parte Regni quantocius denominent; cui benignissimae aeque ac Justissimae Suae Majestatis Sacratissimae menti et intentioni Domini Status et Ordines satisfacere cupientes, ad reincorporationem Sclavoniae, ex parte sua futurum Dominum Comitem Banum, Illustrissimum et Reverendissimum Dominum Georgium Branyugh Officii Banalis Locumtenentem, Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopum Zagrabiensem, et Abbatem Beatae Virginis Mariae de Thopuska; Illustrissimum Dominum Comitem Alexandrum Pathachich de Zaiezda, perpetuum in Rakovec et Verbovec, Sacratissimae Regiae Majestatis Aulico-Hun-garicae Cancellariae Consiliarium, ita benigne indulgente Sua Majestate Sacratissima ; Dominum Comitem Ludovicum item Pathachich, de praefata Zaiezda, perpetuum item in Rakovecz et Verbovecz, Suae Majestatis Sacratissimae Consiliarium, et Inclyti Comitatus Veröcze Supremum Comitem, Illustrissimum et Reverendissimum Dominum Majorem Praepositum Zagrabiensem (Titt.) ; Dominos Balthasarem Bedekovich de Komor Vice-Banutn, Magistrum Adamum Naisich, Proto-Notarium, Joannem Rauch, Tabulae Regni Judiciariae Praesidem, Ordinarios Zagrabiensis et Crisiensis Comitatuum Vice-Comites ; ad Excessuum vero Generalatus complanationem et Dislrictus Kutlinensis Jurisdictioni Regni reapli-cationem, pro Praeside futurum Dominum Comitem Banum, Dominum Comitem Joannem Franciscum Chikuliny, Colonellum, Reverendissimum Dominum Josephum Cholnich, Cathedralis Ecclesiae Zagrabiensis Lectorem et Canonicum, et Sanctae Sapientiae de Tittel Praepositum, Vice-Banum item, et Prothonotarium Regni, Dominos item Ordinarios Varasdinensis, Zagrabiensis & Crisiensis Comitatuum Vice-Comites, pro Comissariis Domini Status et Ordines ordinarunt et denomi-narunt, ordinatosque et denominatos esse Suae Majestati Sacratissimae perscri-bendum esse decreverunt. Originale in Archivio Regni Croatiae.