82 Cestri Crapina et Chazarvarra solvi debentes. Similiter Prothonotario Regni pro honorario deputantur, ex Dacio Regni, Trecenti floreni hungaricales. Praeterea ad sustentationem Equorum Dominorum Commissariorum, deputante Sexaginta plaustra foeni, et Centum Metretae auenae, ex aerario Regni persolnendae. Pro Iniurioso uerbo per Magnificum Nicolaum Draskouych Egregio Michaeli Boynichych in Regno publice prolato, idem Nicolaus Draskouych in emenda lingnae, Centum videlicet florenos hungaricales, ipsi soli laesae parti cedendos, omnibus Juridicis remedijs postpositis, ex bonis immobilibus, uel parata pecunia, per unum ex Judlium persoluere conuincitur. Praesentatae sunt litterae Priuilegiales Sacrae Caesareae Regiaeque Maie-statis, pro parte Consortij siue Cehae Sartoriae Ciuitatis Varasdiensis, in eo videlicet, ne deinceps pro alienis debitis arrestari possint in Regno, quae accep-tantür. Judex tamen praemissae Ciuitatis externis Creditoribus absque dilatione et tergiversatione satisfactionem impendere teneatur imposterum. Postremo, praetitulatus Illustrissimus Dominus Sigismundus Fridericus a Trauthmonstorff, Liber Baro a Negaw, Burgaw, Gleihenpergh et Toczenpoch, Con-finiorum Regni Sclavoniae Generalis et Arcis Graecensis ac Praesidii Pethri-niensis Supremus Capitaneus, Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis Secretus Consiliarius etc., ob praeclara eiusdem domi militiaeque, praesertim uero in reliquias horum Regnorum cumulatissima merita, ab Vniversis Stalibus ac Ordini-bus praefatorum Regnorum ultro sponte ac beneuole in uerum et legitimnm membrum et Conciuem horum Regnorum (deposito per eundem publice coram Statibus ac Ordinibus ac praeallegatis Scratissimae Suae Maiestatis reliquis Ple-nipotentiarijs Commissarijs solenni Juramento) cum summa congratulation© re-ceptus et acceptatus est. Lectum per me Magistrum Stephanum Pathatich de Zajezda Prothonotarium Regni, m. p. Originale in Archivio Regni Croatiae. 1622. VARASDINI. Acta Generalis SS. 4' 00. Regni Varasdini A. 1622 celebratae congregationis ; inter alia Inaugurale Diploma Ferdinandi II. continentia. Acta Generalis Congregationis Dominorum Statuum et Ordinum Regnorum Croatiae et Sclauoniae, ex publicatione Reuerendissimi Domini Petri Domitrouich, Episcopi Zagrabiensis, tanquam Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis hac in parie delegati Commissarii, in Civitate Libera Regia Varasdiensi, pro decima quinta die Mensis Nouembris, Tempore videlicet Introductionis et Installations in Officium Banatus Illustrissimi Comitis Domini Domini Georgii perpetui Comitis a