50 colapianarum et Comitatus Crisiensis ac dictorum officialium clementer admiserit, Exemptionibus et decretis Regni hnngariae quicquam derogabitur. In reliquis vero partibus, alias dicari solitis, huius afflicti Regni Sclavo-niae, iuxta Constitutionem posoniensem Nouam Connumerationem obsequentissime ijdem Status et Ordines iiendam esse admiserunt, dicatoresque Majestatis suae Caesareae sine aliqua mora cum infranominatis iuratis Nobilibus ad dicandam exmittere decreuerunt. Ad quam Prouintiara obeundam, penes Dicatorem suae Sacratissimae Majestatis , in Comitatu Zagrabiensi Egregium Moysem Homzky, iuratum Nobilem dicti Comitatus, fideles Status et Ordines praescripti Comitatus Zagrabiensis, in Expensis eorum propriis, iuxta Constitutiones Posoniensis Conuentus proxime praeteriti elegerunt et constituerunt. In Yarasdinensi vero Comitatu similiter penes Dicatores suae Sacrae Majestatis Egregius Caspar Drwskoczy, Juratus Nobilis, modo praedeclarato est electus et deputatus. Quoniam autem Ciues Civitatum liberarum suae Sacrae Majestatis, videlicet Varasdinensis, Zagrabiensis et Crisiensis, in confinijs reliquiarum praefati Regni Sclauoniae adjacentium, in praesenti generali Congregatione exhibuerunt litteras preceptorias suae Sacrae Maiestatis, superposita ad easdem Ciuitates pro anno praesenti ingenti taxa, summam videlicet ad Ciuitatem Varasdinensem florenorum Mille, Zagrabiensem, quasi omnino jam desolatam, florenorum Mille, ad Crisiensem vero in extremis confinijs positam, florenos Octingentos hungarici numeri; supplicantes Statibus et Ordinibus praefalis, ut ipsi fideles suae Sacrae Majestatis, visa et condigna inopia dictarum liberarum Ciuitatum, apud suam Sacrain Maiestatem humiliter supplicarent, vt tam ingenti summa eos onerare ne admitteret graciose, quum certum est, antefatos Ciues Varasdinenses ingentes labores singulis annis pro fortificatione ipsius Ciuitatis Varasdinensis suf-ferre, antefati vero Ciues Zagrabienses potissimum tales intollerabiles taxas sufferre non praeualentes, Mansionibus et haereditatibus in ciuitate ipsa existen-tibus valedicentes, ad bona Nobilium migrare coguntur. Cum autem propter grassationem pestis Magister Damianus, Prothonotarias Regni, ad terminum praefixum, festuni videlicet Epiphaniarum domini proxime praeteritum, ad celebrationem Judiciorum Octaualium Zagrabiam, locum videlicet per dominos Banos ad id statutum, venire non potuit, Status et Ordines decreuerunt, vt praefatus Magister Damianus ad festum Sanctissimae et Individuae Trinitatis proxime venturum veniat vel autem officium prothonotariatus Regnicolis resignet, et sic Zagrabiae, vel vbi domini Bani ea celebranda publicauerint, sine intermissione, per Íntegros Triginta duos dies, exceptis festiuis diebus celebrentur. Ad quorum quidem Juditiorum celebrationem electi sunt Assessores Magnificus petrus Rathkay, item duo ex dominis Capitularibus Ecclesiae Zagrabiensis, ac Egregii Ambrosius Gregorianczy, quando Judicijs ipsis interesse poterunt, alii vero similiter continui jurati Assessores electi sunt, videlicet Casparus Drwskoczy, Mathias Chernkoczy, Christophorus Sysynaczky, venerabilis Joannes Presbiter Krapinensis, et Moyses Hornsky, et qui prius non essent jurati, in Sede ipsa Judiciaria. coram dominis Banis solita juramenta praestare debebunt. Iidem etiam fideles subditi suae Sacrae Caesareae et Regiae Majestatis Status et Ordines praefati intermittere noluerunt, Quin de munitionibus locorun)