184 que custodient, et ne quomodolibet arborum exsicationes patientur, praccavebunt, patratos vero excessus pro providendo satisfactions remedio Domino Comissário relaturi. 5. Confiniarii autem usum communium Sylvarum prout hactenus, ita de-inceps quoque in propriis Confinii Sylvis habituri, pro foco quidem seu lig-na— tione primo decussas et humi jacentes, dein aridas ac tandem infrugíferas, idque in locis per Dominuin Comissarium permutative designandis; ad extruenda vera aedificia necessarias non secus, quam necessitate instantis Confiniarii per suum Capitaneum, vel eo absente per alium Commando Compagniae habiturum Offi— cialem et knezium loci recognita, Dominus Comissarius medio per se exmittendir ferreo ad id confecto sigillo designandas arbores succiendere libere indulgebit, succisas autem ante eorundem, quos solus Comissarius ordinaverit, an recte vel praeter designatas alias sive plures decussissent, inspectionem evehere non au-debunt; succisio autem earundem arborum non nisi semel, idque tempore hye-mali fieri et admitti poterit, tum ob hoc, quod eotum succisa robora sint dura-biliora, cum etiam ex eo, quod eadem succisio non ita prout aestivali tempore Sylvis sit nociva. 6. Tempore glandinationis in propriorum Confiniorum Sylvis more jam recepto a singulo capite majoris, medium annum excedentis majalis, indiscrimi-natim grossum unum, ad aliorum vero Confiniorum Sylvas impulsuri limitandam per Dominum Comissarium taxam ad instar extraneorum persolvent. Quod idem de Officialium praecise Confiniariorum nativorum allodialibus, sive domi enutritis, non autem coemptis majalibus intellectum esto ; alioquin tam iidem a coemptis, quam reliqui Militares in confiniis Officiales a suis ubilibet ad glandines impel-lendis taxam per Dominum Commissarium imponendam effective persolvent. Nulli autem Majales extra, aut ante tempus per Comissarium adinissum (quod ultra solitum differì non debet), et absque extradanda Schaeda, ultraque revelandum Capitum Numerum, sub contrabandi ipso facto incursu ad glandines impellere iicitum erit; et ubi tam in bocce, quam et in aliis casibus emerserint contrabanda, et pars eatenus damnificata lamentaretur, tunc ejusmodi contrabanda ju-dicialiter erit revidenda. 7. Ad praecavendam exinde etiam provenientem praedenotatarum Sylvarum ruinam, amodo ex nullis prorsus Confinii Sylvis aliorsum, extra videlicet Jurisdictionem Confiniariam robora nec per ipsum Comissarium nec alium ullum evehenda extradari poterunt; erigenda vero, prout et actualia priori attrito tecto in Confiniis aedificia, praeter Domos residentionales, Confiniarii stramine Regni-colaris plebis more contegent. Cui circa Sylvas et glandinationein dispositioni commendans quoque Dubiczensis semet accomodandum habebit. Interim Confinia in casu necessitatis se invicem juvabunt, pro pontibus, vigiliarum speculis seu Chardakis, Dominorum Officialium habitationibus, omnibus denique comunibus aedificiis et reparationibus, sine distinctione ex cujuscunque Confinii Sylvis ne-cessariae arbores libere accipi poterunt, cum praescitu tamen et assignatione Commissariali, in Sylvis vero Dubiczensibus commendantis praesidii loci ejusdem. 8. Licet Divisiones simpliciter non essent denegandae, nihilominus tamen eveniret persaepe, quod in una debili sessione complures personae existerent, ortisque inter easdem dissensionibus et simultatibus mos divisionem urgerent, qua interventa praeterquam quod plura aedificia errigere debeant, perindeque