281 adjunctis accomodo sermone exposuit, quantis quamve frequentibus sub novissimis diuturnis Generalibus Regni Hungariae Partiumque Adnexarum Comitiis, Jura et Statuta, quae basim et fundainentum Constitutionis horum Regnorum efficiunt, agitata fuerint procellis. Eadem nihilominus Altissimo Suae Majestatis Sacratis-simae Praesidio pro ingenito sibi Justitiae Studio, altissimaque erga fidelissima Regna haec propensione, cumque plenario Simbolo illius „Recta tu e ri“ implemento, non solum salva et intacta conservata, verum etiam uberius explicita et confìrmata haberi ob oculos posuit, in publicis deliberationibus vitari debere sollicite illa, quae ingratis discussionibus et perturbationi praevigentis inter partes Regnorum horum integrantes harmoniae ansam dare possent, memoresque esse oportere Status et Ordines sciti illius in historia orbis axiomatis: Concordia par-vae res crescunt, discordia vero maximae dilabuntur. Quem sermonem in spiritu sinceri Amoris, quo Excellentissimus Dominus L. R. Banus in Regna haec et politicam Eorundem consistentiam fertur, prola-tum, Status et Ordines reciprocae veneralionis et gratitudinis contestatione ex-ceperunt, communia vero animorum sensa facundissimus eorundem Interpres Excellentissimus Dominus Episcopus Zagrabiensis Alexander Alagovich concinno Sermone uberius explicuit et declaravit, qui Sermones secundum unanime Sta-tuum et Ordinum poslulalum per extensum Protocollo inserti sunt, et dispositum, ut imprimantur. Tenores eorum sunt sequentes : Sermones occasione Generalis Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Slavo-niae Congregationis post Regni Hungariae Partiumque Adnexarum Comitia, de benigno annutu Regio pro die 4. et sequenlibus Mensis Augusti Anni 1836. in-dictae et sub Praesidio Excellenlissimi ac Illustrissimi Domini L. B. Francisci Vlassich Zagrabiae celebratae habiti. Allocutio Suae Excellentiae Banalis ad Dominos Status et Ordines Regni, dum Congregationem aperuit, habita. Inclyti Domini Regni Status et Ordines ! „Quatvor ferre anni evoluti sunt ab eo tempore, quo honor mihi postrema vice obtigerat, Inclytos DD. SS. et 00. hoc loco Generaliter congregatos venerandi, scopo concertandi de mediis, quibus salva Constitutionis a Majoribus No-stris haereditatae Compage, bonum commune promoveretur. Conclusa quae eotum in spiritu veri Patriae amoris fecimus, praebuerunt Dominis Regnorum horum ad Comitia haud pridem conclusa Ablegatis normam et cynosurain ratione ibidem actorum; jamque ex ipsorum Relatione nunc praestanda intellecturi sunt Domini SS. et 00., quam apprime iidem Domini Ablegati honorificae missioni suae, atque fiduciae, quam Inclyti Domini SS. et 00. totaque Chara Patria in ipsis locaverat. responderint. Dignabuntur ex eadem Relatione perspicere, quantis quamve frequenter repetitis impetitionibus Jura Regnorum horum Municipalia, quae quilibet nostrum pro sanctis et inviolabilibus reputare debet, exposita fuerint! Cognoscent una, quam ardua fuerit his in Circumstantiis Dominorum Regni Ablegatorum situatio, non minus atque mea ipsius, qui ab eo inde tempore, quo Banali dignitate fungendi honorem habeo, aliam non nosco Patriam quam Regna haec, quibus me praefectum esse glorior. Attamen solliciludo et perplexitas siluationis nostrae tunc primum supremum culminationis gradum attigisse videbatur, quando inscrutabili Divinae Providentiae Judicio Sua Sacratissima Majestas immortalis memoriae Imperator et Rex Augustissimus Dominus Dominus Franciscus Primus, nobis Pars ü. Articuli Diaet. 36