7! cum maximo ipsorum damno et iniuria, conira Diuina et humana Jura, bouis suis carere cogerentur. Vniversi itaque Status et Ordines Regni unanimi voto sta-luunt et decernunt: Quod deinceps quicunque huiuscemodi Bona sua seu Jura possessionaria, a se vel praedecessoribus suis pro quantacunque Summa cuipiam oppignorata esse Litteris vel humano testimonio sufficienler docere poluerit; ex tune possessorem talium bonorum, primo per Judlium admoneri faciat cnm pe-cuniis, qui si pecuniam suam leuauerit, bene quidem; si uero non, ex tunc ci-tetur in primitus celebrandam sedem Judiciariam Comitatus eiusdem, ubi talia bona adiacere dignoscentur, ad leuandam pecuniam suam, producendasque Lit— teras Inscriptionales vel contrarium Jus probandum; quod nisi fecerit, ipso facto Vice-Comes per eandem Sedem Judiciariam ad faciem talium bonorum oppig-noratorum exmittatur, qui vel penes praeatactas Litteras Inscriptionales (obser-uatis tamen omnibus legitimis condilionibus, in eisdem Litteris specificatis), vel vero, Litteris inscriptionalibus non existentibus, penes humanum testimonium, sufficiens tamen, huiuscemodi bona oppignorata, quibusuis Juridicis remediis ob-stare non valentibus, eisdem quibus competere videbuntur restituere et assignare possit atque debeat. A r t i c u I u s XV. Statutum insuper est, ut penes Articulum Regni, ratione liquidorum de-bitorum editum, procuratores ita emerita sua salaria a principalibus acquirere possint, si uidelicet contrarii eisdem suis Principalibus deprehensi non fuisse comperientur. A r t i c u 1 u s XVI. Zingari, prout hactenus, sic nunc quoque proscribuntur. A r t i c u 1 u s XVII. Circa externos siue alienigenas, qui Armales obtineré consvenerunt, ser-uetur Anni 1630. Articulus 30. Diaetae Posoniensis. A r t i c u I u s XVIII. Ex Capitulo Zagrabiensi vel Chasmensi deinceps quaevis Litterae, sub sigillo eorundem Capitulorum emanandae, per Lectorem, vel in absentia sua. alium in digniori officio constitutum, subscribantur. Articulus XIX. Denique ad querelas plurimorum Regnicolarum contra unius Sessioni:« Nobiles, vel potius ignobiles, qui precio conducti, quosuis facinorosos manifestìs-simos fures, praedones ac homicidas, deposito penes eosdem in expurgation? eorundem Juramento, eliberare consueuerunt, Statutum est: ut eiusmodi manifestissimi duntaxat periuri Nobiles vel Ignobiles in sedem Spiritualem, rations periurii citentur, ibidemque comperta rei veritate, Sententia Infamiae contra eosdem pronuncietur.