243 novum hoc Consilium Regium in omnibus ad normam Consilij Locumtenentialis Hungarici, in Regnis his Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae instituendum Benigne decreverit, ita etiam ejusdem activitatem et dependentiam talem omnino in omnibus et singulis, qualis praeattacli Consilij Regij Locumtenentialis Hungarici est, futnram ; Praecavere item Benigne dignatur Sua Majestas Sacratissima, quod idem novum Regium Consilium Sphaeram activitatis suae vel in militaribus vel publicis negotijs quoquo modo non excedet, quin potius, ut in his Banalis autho-ritas et Statuum ac Ordinum Regni activitas semper salvae maneant; ac insuper ut non solum haec novi Cosilij Regij inslitutio in proxima Regni Hungariae Diaeta inarticuletur, veruni etiam ut partes maritimae, actu per Consilium commerciale possessae, ab eodem Consilio dependeant; quo vero ad tres Sclavoniae Comitatus, dum effectus bonae in contributionalibus manipulationis ex ipsis ejusdem Consilij operationibus primum prodiverit, eotum eosdem quoque Comitatus Sclavonicos quoad contributionale quoque dicti Consilij Regij curae et jurisdiction subjiciendos Sua Majestas Sacratissima Benigne resolvere dignatur. Atque hac ratione in effectum praemissae Benignae resolutions Suae Regiae, altero Suo de 11. praeattacti mensis Augusti ad Suam Excellentiam Banalem emanato Benigno, eidem Suae Excellentiae Banali, qua Praesidi Consilij, normam et modum tam excipiendi Commissarij sui Begij, Excellentissimi Domini Liberi Baronis Francisci Xaverij Koller de Nagy-Mana, Consiliarij actualis intimi, insignis S. Stephani Begis Apostolici Commendatoris et aurati Equitis, Comitatus Barsiensis Supremi Comitis et Sacratissimarum Caesareo-Regiarum Majestatum in Illyricis prout et alterius in rebus sanitatis ordinatarum Aulicarum Deputalionum Praesidis, Benigne eatenus denominati Regij Commissarij, quam in Libera Regiaque Varas-dinensi civitate die 20. Mensis Augusti peragendae installations, praescribere dignatur. Quo in merito Suae Majestati Sacratissimae ex publico rescribendum et gratiae agendae decernuntur, unaque supplicandum, ut nativorum Patriae bene-meritorum subjectorum capacium in futuris ad Regium Consilium hoc promotio-nibus Benignam reflexionem habere 'dignetur. In reliquo autem Benignam resolu-tionem Regiam publico Prothocollo inserendam decreverunt Domini Status et Ordines Regni. Prioris Benigni Rescripli tenor : Maria Theresia Dei Gratia Regnorum Imperatrix, Germaniae, Hungariae, Bo-hemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniaeque etc. Regina Apostolica, Archi- Dux Austriae. Reverendi, Honorabiles, Spectabiles ac Magnifici, Magnifici item Egregii et Nobiles, nec non Prudentes ac Circumspecti, Fideles Nobis Dilecti. Ex de-missa Fidelitatum Vestrarum isthuc sub 13. recenter elapsi Mensis Julij submissa Repraesentatione clementer ecquidem atque uberius intelleximus Reflexiones illas, quas Eaedem Nobis ratione neoerecti in istis Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae Regnis Consilii Nostri Regii. humillime proponendas existimarunt. Cum nihilominus ad aequam Lancem expensis pro et contra occurrentibus motìvis ultro quoque comperissemus, tum altissimi servitii nostri Regii, tum Boni publici. a consequenti ipsorum etiam praeattactorum Regnorum Nostrorum 31*