47 et milites patraverint, eam vero inquisitionem Commissarii candide et sincere ac fideliter Dominis Banis et Domino Generali Capitaneo quam primum propo-nant, qui habito mutuo tractatu de rebus per Commissarios repertis, deliberent, et eos qui merebunlur, ablato a Capitaneis malefactoribus, si qui reperti fuerint, officio, Sua Maiestas Caes, severe puniat, et de illatis damnis salisfactionem per suos impendi faciat. Ad avertenda lamen huiusmodi mililum facinora plurimum momenti adferet, si Maiestas Caes, cumprimis clementer curabit, ut tain Capitaneis, quam milititibus, continue et expedite imposterum solutiones fiant. Ad quam Provinciam obeundam Commissarii infrascripti videlicet electi sunt. Ad Comitatum Varasdiensem : Egregii Franciscus Gregoroczy et Gaspar de Druskoucz Notarius Sedis Comitatus Varasdiensis. Ad Comitatum vero Za-grabiensem : Egregii Joannes Beryzlavych et Mathaeus Literatus Zalothnoky. Ad partes vero Transcolapinas Croatiae: Egregii Wolfgangus Gyczy et Gaspar Perney. Ad Comitatum autem Crisiensem Dominus Yice-Banus Regni et Joannes Ruskocy Judlium Comitatus Crisiensis. Qui Commissarii electi et deputati ad Comitatum Varasdiensem, Varasdini, ad vero Zagrabiensem Comitatum, Zagrabiam, ad partes autem Transcolapinas, ad Oppidi Zthenychnyak, ad Comitatum vero Crisiensem ad Bykzad convenire, et in locis praescrifltis ad festum Beati Martini Episcopi proxime afluturum praesentes esse debeant. Qui omnes praescripti Commissarii Regni super fideli illorum in praemissis executione, coratn Dominis Banis et Domino Generali Capitaneo Juramentum praestent, interim autem Jud-lium dictorum Comitatuum miseros nobiles Statusque et Ordines Regni in eorum processibus existentes de adventu et termino locisque praescriptorum Commissa-rioruin ubique certificent. Et si qui ex miseris Nobilibus, praepediti inopia vel infirmiate, in praesentiam dictorum Commissariorum accedere non possent, la-lium damna, per milites illala, Vice-Comites et Judlium Nobilium lideliter resciant, ac Commissariis praescriptis sub Juramento referant. Supplicant Status et Ordines praescripti Sa. Caos, et Regiae Maiestati humillime, ut sua Sa. Maiestas iuxta clementein oblalionem, in proxime praeterito Conventi! Posoniensi factam, ex volĂșntate et gratiosa annuentia ad id Serenissimi Principis Archiducis Caroli Domini Nostri clementissimi, metas inter Carnioliam vel Caryntiam et Styriam ac inter Sclavoniam revideri facere per Maiestatis Suae Caes, speciales Commissarios dignetur. Item vt in Oppida et quevis loca finitima quorumvis Dominorum et Nobilium Regni, exceptis Caslris Dominorum et Nobilium aliorumque Slatuuni et Ordinum, nisi qui illos ultro immittere vellent, Capitanei et milites slipendiarii Caes. Maiestatis, tam Equites quam Pedites, ad Residen, contra insultus hoslium immittantur. Secus vero facientes per Dominos Banos animaduertantur. Capitanei vero praefati et milites in huiusmodi finitimis locis residentes, ne Dominis et Nobilibus Regni ac miseris Colonis illorum damna inferant, sed stipendiis suis sint contenti, et omnia necessaria sibi ipsis pecuniis emant. Caeterum ex querelis certorum Regnicolarum manifestum Statibus et Or-dinibus extiterit : Colonos rebellione duelos certorum Dominorum et Nobilium, in hoc Regno Sclavoniae bona habentium, Dominis illorum proventus et debila servicia praestare nolle, quin potius catervatim contra Dominos suos Terrestres rebellantes : Decretuin est, ubicunque locorum tales rebellantes Coloni quorum-cunque Dominorum vel Nobilium de caetero reperti fuerint, tales statim et de