80 tus ac Ordines ilerum atque iterum humillirne supplicant : Et quemadmodum caetera Yniversa Sua Regna ac Provincias cum summa dementia et Justitiae moderatione administrate Ita hoc quoque perpetuo fidele ac Catholicum Regnum per talem Banum gubernare atque administrare dignetur, qui, memor officij et Juramenti Sui, privilegia, libertates ac Immunitates fidelium Regnicolarum non ita temere violare praesumat, sed illibate conservet; qui cum fidelibus Statibus ac Ordinibus non capitales inimicitias sed mutuum amorem, pacem et concordiam colat, et se tanquam caput a membris amari patiatur; qui iuxta exigentiam officij sui praesidia Banalia non ad extremam desolationem venire permitat, sed collapsa etiam restaurarj curet, et in eisdem illos quingentos milites Banales, quos Sua Maiestas soluit (qui iam admodum pauci sunt), integre in Suis Statio-nibus conservet; penes quem denique non solum pro defensione et conservatione Regni in avita fidelitate Sacratissimae Maiestatis Suae, verum etiam data occasione extra terminos etiam Regni Vniversi Status ac Ordines sub felicibus auspi-cijs Sacratissimae Maiestatis Suae fortunas, sangvinem et uitam ipsam effundere non dubitent. Atque haec sunt, quae Status et Ordines Regnorum Croatiae et Sclavoniae ad propositiones praetitulatorum Reverendissimi domini Joannis Telegdi, Episcopi Nitriensis locique eiusdem perpetui Comitis, et Illustrissimi domini Si-gismundi Friderici a Trauthmonstorff, Liberi Baronis in Negaw, Burgaw, Gleichen-pergh et Toczenpoch, Confìniorum huius Regni Sclavoniae Generalis et Arcis Gracensis Supremi Capitanei, Praeterea Magnifici Pauli Apponi de Nagy Appon, Consiliariorum et Plenipotenliariorum Commissariorum, unanimi uoto et consensu praesenti scripto respondere, hoc ipsumque scriptum Sacratissimae Caesareae Regiaeque Maiestati, tanquam Domino et Regi ipsorum clementissimo, medio eorundem dominorum Commissariorum cum demissa et effectiva ipsorum intercessione praesentare, superindeque primo et ante omnia optatum clemens ac benignum responsum expectare humillirne voluerunt. Datum in Generali Congregatione eorundem Statuum ac Ordinum Regnorum Croatiae et Sclavoniae, in Civitate Libera Regia Varasdiensi, pro die octava mensis Novembris celebrata Anno Domini Millesimo Sexcentesiino Vigesimo primo. Quo quidem sripto saepefatis Dominis Plenipotentiariis Commissariis presentato, iidem Status ac Ordines Regni prò Communi bono et permansione Patriae infra scriptos Articulos statuerunt. Et primo quidem ad propositionem eorundem Dominorum Commissariorum ijdem Domini Status ac Ordines, ratione publicationis monetae Statuunt ac de-cernunt: Yt quemadmodum in Vicinis Provinciis quaevis Imperialis moneta cur-reret, sub eodem ualore in ambitu quoque horum Regnorum, sub amissione rerum venalium, accipiatur. Deinde quoniam Sacra Caesarea Regiaque Maiestas presidium Pethrinense, quod extremam ruinam minatur, vel in priori vel vero in alio idoneo loco, ex fundamento aedificarj facere benigne intendit ; proinde ad propositionem eorundem dominorum Commissariorum pro videndo et eligendo eiusdem praesidij commodo loco, penes Illustrissimum Dominum Confiniorum huius Regni Sclavoniae Generalem Capitaneum et Suae Maiestatis ad id delegandos Commissarios, eliguntur ex parte horum Regnorum Reverendissimus Dominus Episcopus Zagrabiensis cum