199 Ad 3. Antequani de Salariorum auctione Benignam Nostram impertlamur Resoluliouem, cum ignoretur quis et qualis hactenus illorum Status fuerit? fide-litales Vestrae tam suam super eo informationem, quantum quis titulo hoc ha-buerit? et qui fundus horum exolutioni subserviebat? quam et opinionem, quid videlicet et quantum auctionis nomine , quove ex fundo cuivis adjiciendum ad-huc censeant? Nobis humillime submiltent. Ad 4. Demissum fidelitatum Vestrarum postulatimi illud, ut quamquam repetiti Comitatus modo praevio regulandi sint, ii nihilomimis Jurisdiction dispo-sitionique Regni et Baili porro quoque subsint, et conveniens et bene regulatae reipublicae, in qua debitam Subordinationen) praeprimis vigere oportet, conforme esse agnoscimus, et ideo benigne ordinamus : ut publica et Politica, intrinsecum totius Begni Statum tangentia negotia posthac etiam ad Banum et Regnimi invi— entur, inque Congregationibus Regni pertractentur; ad has vero modo bucusque ob-servato OfRciales Comitatuum comparere, et determinationibus Regnicolaribus, pro Sümmo Servitio Nostro bonoque publico editis, se omnirnode accomodare eas-que exequi teneantur. Benigna Rescripta Nostra Regia (veluti quoad Comitatus Inferioris Sclavoniae jam observatur) medio Comitis Bani ad eosdem dirigantur, et ii vicissim repraesentationes et pro re nata Informationes suas ad Majesta-tem Nostrani ejusdem medio submittant. Sine liujus porro et Regni praescitu Arma et Gentes levare non audeant, ac denique cujuslibet Congregationis suae Prothocollum sub leda Notarii repetito Corniti Bano fine etiam eo, ut nolitia aclorum praedilus in directione Communis et publicae rei recte procedere possi!, cuín fine cujusvis Congregationis transmittant. Quibus omnibus modo praemisso per Nos clementer resolutis, tam ex eorum reflexione, quam et intuitu Juridicorum in Civilibus et Criminalibus alio— rumque ad activitatem et Sphaeram Comitatuum pertinentium negotiorum totius regulations Systeina in hac, quae adjacet forma benigne conslituimus. Ilanc igitur benignam resolutionem ordinationemque Nostram fulelUatibus vestris hisce benigne significantes, piene confidimus, easdem ex bine etiam agnituras, quanto studio in Commune hujus etiam perchari Regni Nostri Bonum, Justitiaeque exactam administrationem, et ita salutem omnium feramur, atque maternam isthanc solicitudinem Benignitatemque Nostrani devotis animis suscep-turos esse; ac ideo fidelitatibus vestris clementer committiinus et mandamus, quatenus praedeclaratam benignam resolutionem Nostram tam sua ex parte exacte observare, quam et per alios, quorum interest, observan facere, ac omnia, quae ad ejus executionem oportuna et necessaria sunt, disponere nove-rint nec intermittant eaedem lidelitates Veslrae. Quibus in reliquo Gratia et Clementia Nostra Caesareo-Regia benigne Jugiterque propensae manemus. Datum in Archi-Ducali Civitate nostra Vienna Austriae die 20. Martii, Anno Domini 1759. Maria Theresia m. p. Comes Nicolaus Pallfy m p. Josephus Jablanczy m. p. Inlitulationis tenor talis est : Reverendi, honorabilibus, Spectabilibus ac Magnifici», Magnificis item