259 Articulus Decimus Quintus. De relato opere Depvtationis in merito elaborandae pro Dominis Ablegatis Diaetalibus Instructionis, Punctorumque ex Parte komm Regnorum in Diaeta pro remedio ponen- dorum ordinatae. Instructio Dominorum Ablegatorum ad Generalem Inclyti Regni Hungariae Partiumque eidem adnexarum pro 6. Junij a. c. indictam Diaetam deputatorum, in Depulalione eatenus Regnicolariter ordinata, elaborata, sequitur in liaec verba : (Caeteris exmissis.) Duodecimo. Reincorporationem Generalatus Varasdinensis, exhibito etiam in Diaetali Sessione Originali Leopoldino Diplomate, omnimode urgebunt; si tamen id per insperatum effectuari non possetj, urgebunt adminus, ut omnes, quae sub Maria Theresia, et etiam Josepho II. quandocunque factae sunt e Statu Provinciali Excorporationes, respectivis suis Politicis Jurisdictionibus quantoocijus vel ideo restituantur, quod Status Militaris per Excorporationes has, quo semper ulterius serpere possit, studiose tantas fecerit Inclavationes, ut jam Comitatus Zagrabiensis a Crisiensi, hic vero a Posegano, imo ipsi Districtus Comitatuum Crisiensis et Veröczensis per terrena Militaria intersecentur. Decimo Tertio. Et quia Capitulum Chasmense, cujus utilem in prae-stando fidei dignitatis exercitio operam Status ultro recognoscunt, per occupata a Statu Militari Bona sua injustam fructuum, quos e Bonis suis percipere de-buisset, jacturam passum, precariis tantum et exilibus vitae subsidiis subsistit; urgebunt Domini Deputati, ut interea etiam, donec Comissio Incorporatoria finem sortiri possit, Princeps cum hoc Capitulo de aequivalenti interimali tractet, et id, de quo coalitum fuerit, interea donec Bona sua recipient, statim dependi curet. Punctorum ex Parte horum Regnorum in Diaeta Regni Hungariae Partiumque eidem annexarum proponendorum, deputationaliter elaboratorum, Tenor sequitur in haec verba : et quidem sequuntur Puncta Constituti onalia. Cum proinde Status Hungariae, et adnexarum Partium, nunc in ejusmodi casu versetur, censetur: (Caeteris exmissis.) Secundo. In vicem Consilii Locumtenentialis erigatur sub Praesidio Palatini Senatus Regni, Numerus Senatorum, uli et necessarii Status Subalterni Instructio, formula juramenti, et Salaria determinentur, Individua ex omnibus 33*