147 in aliis Casibus et occurrentiis semper observent, et non statini, praeterita prima Instantia, ad Nos vel Aulam Nostram recurrent. Ulterius retulit idem Comes, quod in Comitatu Posegano excessum in Diurnis intra et extra Comitatum advertens, illa dietim, praeter occasionem, ad duos florenos restrinxerit ; praeterea vero ordinaverit, ut decimatoribus Nostris Cameralibus, Incolis saepius damna inferentibus, semper unus homo Comitalen-sis, qui plebem ab omni jactura praeservaret, adjungatur. Promiscuam vero Nundinarum celebrationem, usque edoctionem Privilegiorum, imo quaedam etiam Monopolia privata, in nonnullis Dominiis servata, inhibuerit, sed et illud quoque in Comitatu Veröcensi ordinaverit, lit Incolis ad Comitatum memorialia porrigen-tibus et Decretationem seu Indorsationem desuper obtinciiübus, praevie autem a Congregatione discedentibus et memoralia sua ibi relinquentibus, indorsatae ejusm di Instantiae Judicibus Nobilium Processualibus consignentur, per eosdem supplicantibus qui absunt. finita Congregatione, distribuendae. Praeterea vero quod Dominates quoque Officiales, contra quorum renitentinm in Publicis Comi-tatuum dispositionibus Magistratus Comitatenses conquesti sunt, ad accuratius ob-servandam subordinationem admonuerit. Quas dispositiones aeque cum hac tamen modificatione clementer approbamus, ut salarisatis Comitatuum Oificialibus in publicis procedentibus et exmissis inlra Comitatus (uti etiam in Hungaria vetilum est) nulla diurna solvantur, in reliquo autem praeatlacta diurnorum restriclio etiam ad alios duos Comitatus extendalur ; ne autem propter Carentiam Nundina-rum publicum patiatur, Domini Terrestres Privilegiis Nundinalibus carentes, ad Majestatem Nostram pro impetrandis ejusmodi Privilegiis ocyus remittantur; ab Incolis autem praevio modo supplicantibus nec pro Indorsalione, neque pro Consignatione et distributione memoralium suorum quidpiam praetendatur aut exigatur; hoc et id vero etiam in aliis Comilalibus debile observelur. Porro ad relationem toties fati Comitis, posleaquam coram eodem (uti refert) Comitatuum illorum et signanter Veröcensis in eo querimoniam, quod Turcici quaestores et mercatores, vulgo Kallagy dicti, cum diversis mercibus per minucias quaestum exerceant et Charistiam inducant, imo pulveres eliam Pyrios Praedonibus vendere asveti sint, Benigne aeque resolvimus, ut dispositiones nostrae fundamento Articuli 29 novissimae Diaetae, respectu similium quaestorum et mercatorum Turcicorum, qui subditi Turcici sunt, per Hungariam lactae, ut videlicet per minutias et extra publicas Nundinas cum rebus el mercibus Turcicis quaeslum exercere non audeant, a quaestu autem cum aliis rebus et mercibus non Turcicis penitus arceantur, etiam ad praefatos Neo-incorporatos Comitatus inducantur, ibidem ad notitiam illorum publicentur, et pro futuro debite obser-venlur, dato tamen illis, qui hactenus cum rebus non Turcicis quaestum exercere solebant, pro distraetene ejusmodi mercium suarum, certo ac competenti Termino. Caeterum ad Instantiam Comitatus Syrmiensis, ut Petrovaradini aliquot saltern scholae humaniores, pro erudienda etiam illarurn partium Inventule, inducantur : Jam benigne disposuimus, ut fundus idcirco requisitus, per Camera in Nostram requiratur, et ilio comperto, petito ejusdem Comitatus deferatur. Praeterea autem injungetur eidem Comitatui Syrmiensi, ul quoad com-moditates, tam pro publicis ejusdem Comitatus Carceribus, quam Carcerum Prae-fecto. jure praecario hactenus a Dominio Illokini habitas, jam vero per Domi- 19*