56 dum Topozka omnino quasi ruere videiur, fortalitiumque Prezeka imperfectum manet, quae in maximis confiniis et ad tuitionem Regni summe necessaria locata sunt: vniversae pertinentiae dictae Abbaciae cis et ultra Colapim existentes ad praefatum Oppidum Topozka et fortalitium Prezeka deputantur. Qui autem praemissa omnia adimplere negligerent, per omnia oporluna remedia compellantur. Caeterum cum Capitulum Ecclesiae Chasmensis tarn residentia, quam omnibus prouentibus per hostes fidei Christianae priuatum sit, Sigillum autem autenticum dicti Capituli apud certos Canonicos dictae Ecclesiae Chasmensis, hic Zagrabiae degentes et satis inopem vitam ducentes, pro summa necessitate iu-rium Regni et nunc existat; qui Canonici coram fidelibus Regnicolis Maiestatis Caesareae protestantes, Sigillum praefatum reddere, et se in aliena seruitia Ecclesiastica conferre volentes, quod non sine maximo detrimento Jurium Regni esset: propterea supplicant Status et Ordines Regni Maiestati Caesareae et Regiae, Domino ipsorum clementissimo, quum credant in partibus Hungariae Cisdanubianis vaccare Abbatias et Praeposituras, dignetur Sua Maiestas de aliquo vacante huiusmodi beneficio praefato Capitulo Chasmensi, vnde aliquos prouentus ad su-stentationem quotidianae vitae habere possent, dementer prolùdere. Cum autem praefati Status et Ordines, fideles Regnicolae Maiestatis Caesareae, sepissime pro rectificandis metis inter Sclavoniam Styriamque et Carnio-lam suae Sacrae Maiestati supplicasse recordantur, et nunc supplicant humillime, dignetur Maiestas sua Caesarea et Regia, ob summam paternam clementiam erga fideles subditos suos, apud Serenissimum Dominum Archiducem Carolum Fratrem suum charissimum efficere, ut Maiestates suae vnanimi voto speciales transmit-tant suos Commissarios, qui huiusmodi metas inter praescripta Regna rectificare valeant, ne creberrimi tumultus inter fideles Regnicolas praefatorum Regnorum Maiestatuin suarum ratione dictarum metarum oriantur, potissimum vero inter Zomzedwara, Bresecz, Mokrvcza, Lyppovacz et Jaztrebarzka. Id quoque fideles Regnicolae Maiestati suae Caesareae et Regiae signi-ficandum curarunt, saepissimas contra milites stipendiaries Equites suae Sacrae Maiestatis, tarn in Confiniis Croatiae quam Sclavoniae constitutos, a miseris Nobilibus Regnicolis ad Dominos Banos deuenire quaerelas : Quod praefati nonnulli milites Equites Stipendiarii, nulla habita Dei et miserae plaebis ratione, Equos ad pascua habentes, non tantum in fenilibus, sed in cunctis fere mobilibus rebus potissimum miserae plaebis direptionem facere non cessant. Vnde supplicant humillime, Maiestas sua Caesarea et Regia, intellecta tarn miserabili oppressione fidelium suorum, dignetur Dominis Banis simul et Dominis Vito ab Hallek et Herbarto Ausperger, Generalis Capitaneatus in Confiniis Regnorum Croatiae et Sclavoniae Locumtenenti, serio committere, vt mutua habita intelligentia, sine vlte-riori procrastinatione, Articulum Posoniensem Anni Millesimi Quingentesimi Sexa-gesimi Sexti, in talibus conclusum, nullo habito personarum respectu, reali exe-cutioni demandent, et spoliatis damnificatisque ex Stipendiis Militum satisfaciant. Praeterea Nobiles Michael et Gregorius Herendych de Mlaka cum certis aliis Nobilibus fratribus et vicinis eorundem, in partibus transcolapinis commo-rantibus, lamentabili cum quaerela dictorum Statuum et Ordinum accedentes in praesentiam, retulerunt : Qualiter circa festum Beati Georgii Martyris proxime praeteritum, Wranes Jelenich ac Thomas Zeverovich, Vaivodae peditum Wzko-korum, in Merzlopolya provincia Carniolae commorantem, ac sub Capitaneatu