490 quantum circumstanliis horum Comitatuum etiam accomodabilis est, regulenturx firmissimam semper de Innata Majestatis Vestrae Sacratissimae dementia nobis spem et fiduciam poilicentes, quod regulationem hanc nonnisi salvo Avito et Regno huic Coaevo, atque frequentissimis tarn legibus publicis, quam Divorum condam Hungariae Regum privilegiis firmato Jure et Jurisdictione Bani et Regni fieri velit altefata Majestas Yestra Sacratissima. Hac spe freti, quemadmodum nuper omne regulandorum Comitatuum sistema in quatuor capita, ita nunc in publica, politicaque, Jurídica item, oeconomica et militaría reducendum putavimus, praetermissisque particularibus quibusdam, cui— que alioquin Comitatui comunibus.punctis, sistemaba tantum persecuti, humillimam opinionem nostram altissimo Majestatis Sacratissimae Judicio hisce de genu sub-sternimus. Atque ad publica quidem et politica quod attinet: quamvis inter legalem Supremorum Comitum et Comitatuum activitatem ea sit e praeci-puis, ut erga propositionem Supremi Comitis Magistratus Comitatensis juxta più— ralitatem votorum statis temporibus restauretur ; quia tamen ea fuit ab antiquissimo atque immemorabili piane tempore introducta Diplomatibusque etiam Regiis firmata Bani et Regni praerogativa, ut Magistratus Comitatuum Zagrabiensis et Crisiensis non obstante eo, quod Regnorum horum Vice-Bani Officium Supremi Comitatuum eorundem Comitis, ac recentioribus quidem temporibus etiam penes Benignas Collationales Regias gesserint, atlamen erga propositionem Rani in pu-* blico'Statuum et Ordinum congressu restaurelur, adeo quidem, ut cum sub inilium Saeculi hujus Egregius Nicolaus olim Mallenich Vice-Banus praefatorum Comitatuum Supremus Comes hanc Bani et Regni praerogativam controvertisset, glo-riosae condam Memoriae Imperator et Rex Carolus Sextus avitum hunc et im-memorabilem Statuum et Ordinum usum per speciale eatenus tam ad Status et Or-dines quam ad ipsum praefatum Vice-Banum emanatum Benignum Decretimi Anno 1731 per expressum confirmare sit dignatus. Quare provocantes quidem ad priorem demissam opinionem nostram, ni-hilominus turn ex eo, turn etiam quod Majestas Vestra Sacratissima pro Congenita sibi Benignitale per Benignum Anno 1756 Statibus horum Regnorum elar-gilum Diploma avitas Baili Regnique praerogativas clementer stabilire sit dignata, summa submissione filialique fiducia de genu exoramus Majestatem Vestrain Sa-cratissimam, ut hanc Baili et Statuum Ordinumque praerogativam ultro etiam clementer conservare dignetur. Caeterum quoniam Comitatus Varasdinensis Supremus Conies in usu Officiates Comitatenses propria auctoritate denominandi praefuisset, in eodemque etiam per Articulum 56. 1723 usque effectum illic dispositorum relictus habe-retur, hinc an eundem in usu hoc ultro quoque relinquere, vel vero conformiter ad alios Regnorum horum Comitatus regulare videatur Majestati Vestrae Sacratissimae, id altissimo ejusdem oráculo demisse subjicimus. Ita regulato Magistratualis restaurationis negotio, ea, quae ad activitatem Comitatuum de Lege inslitutoque pertinent (velut Divini cultus promotio, ortho-doxae fidei conservatio, rerum venalium aestimatio, mensurae tam liquidorum quam aridorum regulatio, manutentio miserae plebis, fundi contributionalis conservatio, pupillorum cura, Teloniorum investigatio, viarum transversalium re-¡paratio, atque alia hujus generis), haec inquam Comitatuum Curae et invigi-r