218 simo Ejusdem beneplacito Obligationem recipit. In reliquo si noster quoque hanc in rem Consensus desideratur, non est, quod cunctemur; interea tarnen quia media et Auctionaria Tricesima de Lege Regni nobis adjecta est, futurum in-dubie speramus, ne in hoc quoque incidenti Cassa Regni Publica detrimenti quid pati cogatur. Quod proinde unice fieri a Nobis in hoc, quem deduximus, rerum statu potest, id hac ratione jam praestitimus ; nihilominus si res in eo quoque vertitur, ut licet nullus Nobis, quern obligation! subjicere possimus, suppetat fundus, nostrum tarnen ad levandos 10 Milliones consensum praebeamus; pro Constante Nostro benignas Majestatis Vestrae Intentiones secundandi Studio demisse omnino annuimus, ut si Creditores Satis sibi prospectum fore judicaverint, si Nos vel alienum, nostraeque Administration! haud subjacentem, vel domesticum quidem Contributionalem, hactenus tarnen alijs obnoxium, praeter proprium Majestatis Vestrae in Superioribus Commemoratum fundum obligaverimus, desiderati decem Milliones mutuo levari possint; illud tamcn Majestatem Vestram de genu sup-plices exorainus, dignetur eam hac in re constituere rationem, ne sive Manipulate Consilij Regij Locunitenentialis Banali Auctoritati quicquam praejudicet, sive Nos ullam novam hac ratione attraxisse Obligationem per Creditores Subsum-mamur, veruni hoc etiam facto nihil, juxta Benignam Majestatis Vestrae declara-tionem, de Sacris Regni legibus detrahatur, nullam cum propriarum Facultatum periculo Cautionem assumpsisse videamur, denique ex novo hocce incidente ad mentem Articulorum 3. 1715, et 8. 1741. nulla siue oneris fundo inhaesio, sive Cautio pro conventa Contribuitone quavis ratione inferatur. Ilomagialem hanc Renignis Majestatis Vestrae Intentionibus Cooperandi promptitudinem Nostrani dignetur Majestas Vestra ita clementer suscipere, ut Calamitati Nostrae, ad majora quaeque praestanda minus sufficienti clementer compati, subditalem tamen devotionem Nostrani Caesareo-Regia prosequi dignetur gratia et dementia, cui dum Nos, Patriam, Juraque et Immunitates profunda in subjectione Commendamus, una perenni in fide et fidelitate emorimur. A r t i c u 1 u s Quartus. Dominus Medicus Michacl Zappolati in Indiycnam Regni recipitur. Ilabita insignium Clarissimi Domini Michaelis Zappolati, Medicinae Doctoris, in hoc Regno jam a Triennio praestitorum Servitiorum, exindeque sibi compa-ratorum Meritorum ratione; uti et Stabiliti ejusdem, tam per Stipendium Venera-bilis Capituli, quam et Matriminium cum Nobili Patriae filia initum in Regno hocce domicilii reflexione : Domini Status et Ordines eundem Dominum Medicum in Regni hujus Indigenam receperunt, lìrmiler sperantes, eundem hoc modo receptuin et ingremiatum, bonum semper Patriae Civem, quemadmoduin solenne eatenus et legale in publico nuncupavit Sacramentimi, futurum. Originale in Archivo Regni Croatiac.