64 Articnlus 4. Valachi etiam universi, iuxta Articulum decimum quartum Posoniensem praesentis Anni, Domino Praelato Zagrabiensi decimas integre persolvant, iidem-que Valachi Dominis suis terrestribus terragium sive Nonam praestent, illorumque Jurisdictioni sint subjecti. Articulus 5. Telonia sicca et nova aboleantur et deleantur ubique, potissimum autein in possessione Chehy in Campo et Comitatu Zagrabiensi existens, eo quod nulli pontes nullaeque viae ibidem extarent reficiendae. Similiter etiam in bonis Cra-pinensibus per Dominos Keglevych erecta. Articulus 6. Ad postulationem Camerae Hungaricae, per Dominum Banum propositam, eidem Camerae nomine Regni significandum, quod tempore conscriptionis et ex-actionis Dicae Regiae, Dicatore Georgio Mikulych existente, propter quasdam fraudes eius inquisitio fuit celebrata, et Schaedae plurimae fuerant inventae, ex quibus expilationes pecuniarum a bonis plurium Nobilium per eundem Mikulych perperam factae dignoscebantur, quae Nunciis eorum ad Diaetam Posoniensem Anno Millesimo Sexcentesimo primo missis, utpote Domino Balthasare Napuly et Egregio Stephano Beryzlawych traditae fuerant, a quibus eadem Camera per Decretum suum speciale easdem Schaedas sibi dari postulavi. cui etiam datae sunt: censent itaque Status ipsi hoc ipsum nomine Regni significandum esse et petendum, ut contra ipsum in exemplum aliorum animadverlat. Articulus 7. Ad petitionem Domini Comitis Thomae Erdody, post restaurationem Castri Chasma, ad sequentem annum pro restaurando Castro Monozlo Domini Regni-colae auxilium se daturos obtulerunt. Articulus 8. Ratione vecturae Bombardarum et Victualium, Domini Regnicolae se re-ferunt ad Articulum Anni proxime praeteriti, et haec omnia, sub paena iam antea prioribus annis sancita, fieri volunt. Articulus 9. Conqueruntur Domini Comites Erdody et Zriny, similiter Nuncii Domi-norum Bathiani et IslwanfTv, ac reliqui Nobiles Campi Varasdinensis et Zagra-biensis, contra Cataphractos milites, sub potestate Dominorum Supremorum Ca-pitaneorum Confiniorum Sclavoniensium et Carolosladiensium existentes, qui subditos ipsorum etNobilitatem graviter opprimunt.