175 rialem, Dominia ipsa Dominique Terrestres poterunt talem Conscriptionem facere, ita tarnen, ut in Presentía Fidedignitatis eadem perlegatur, et cum praesentibus subditis confrontetur. Haec demum, uti supra attactum est, per Deputatos Com-munitatum hue Zagrabiam adferant, et huic Deputationi praesentent. In quibus modo praevio per Deputationein ordinatis conscriptionibus, cum jam pluribus in locis laborabatur, supervenerat gratiosum Suae Excellentiae Ba-nalis Mandatum, Generalem Regni Congregationem in sextam et sequentes Men-sis Aprilis Anni laberitis indicens. Cum ilaque sub decursu Congregationis ob personarum Magistràtualium, ipsorumque Dominorum Terreslrium impedimentum in continuationó praescripti laboris progredì non potuerit, atque etiam in expectations novi Regii hoc in merito subsecuturi, et succesive de dato 8. Aprilis Anni modo labentis ad Dominos Status et Ordines expediti Mandati versabatur, ideo a Continuatione inchoatarum revidendarumque conscriptionum supersessum fuit: Et dttndaxat assumpta est certa per aeconomicos Montis Claudii Officiales exhi-bita Instantia sub Nro. 1. Domini Joannis Kesser, Incl. Comitalus Cris: Judiéis Nobilium Testimonialibus suífulta. In quibus sub eodem Nro. adnexis Testimonialibus idem Judex recognovit, quod Is ad requisitionem officialium ad conscribendas virtute Dispositionum Deputationis universas praestationes et obligationes in Arcem Montis Claudii die 8. Méttsis Martii Anni currentis advenisset, ac pagos sua serie ad eorsum com-pareñdum pro 8. 10. 11. et 12. ejusdem Mensis diebus citasset, et cum ex citatis pro die 9. pagis nemo comparuisset, idem Judex consoenso equo ad eos-dem pergeré constituent, dumque foret in procinctu, reperii ad capelam Sti: Georgii in conventículo ad 100 Montis Claudii Incolas, quos dum adhorlabatur, ut Inclytae Deputationis et Dominorum Officialinm Mandatis pareant, ac uti citati sunt, seriatim in Arcem adveniant, responderunt: Quod illi ad aullam eonscrip-tionem ituri sint, quia tota communitas insimul citata non esset, quodque dun-daxat illis privilegiis, quae Vienna advenerunt, inhaereant, quae nisi sub sigillo Regio obtinuerint, semet Viennam 10 aut 20 e medio sui pro iis mittere velie; Interim tarnen ad iteratam ejusdem Judicis admonitionem dixerunt: ipsos die se-quenti ex quolibet pago duos in arcem missuros, verum eodem Judice per qua-driduum ibidem manente, nemo comparuit, sed mdesinenter sua conventícula fre-quentabant. Unde iidem Officiales aliquid adversi et insperati metuentes, medio praeattactae Instantiàe suae pro tempestive subministrando Brachio apud Illu-strissimtítn Dominum Comitem Locumtenentem et Praesidem institerunt. Post acceptam Instantiam hancce, secunda statim die Incolae Montis Claudii caterVatirti. numero circiter 300 Zagrabiam advenerunt, in quorum medio e gremio Députalionis Dominus Comes Petkovich exmissus fuit, quaenam sit Causa tarn copioni eorundem adventus, ac cur citati ad Arcem Dominalem non compa-ruerlht? quaeslturus. >Qui homines (uti ex peracto et relato per eundem Dominum Comitem examine, in hoc opere sub Nro. 2. reperibili, apparet) reposuerunt, se idcirco tanto numero comparasse, quia Domini Officiales Domínales ipsis objicerent, quod non omnes, veruni aliqui duntaxat ex ipsis Coriphaei Decisionem Suae Maje-statis quaerant, quod ut constet tali numero comparuerunt, desiderantes omnes. penes eandetn Decisionem vivere et sua Servitia obire.