129 1742. MENSE FEBRUARIO. ZAGRABIAE. Arliculus Generalis, A. 1742. 12. et sequentibus Mensis Februarii diebus, Zagrabiae, celebratae Congregationis. Acta et Articuli Inclytorum Dominomi» Statuum et Ordinimi Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae, in Generali eorundem, Zagrabiae pro die 12. et sequentibus Mensis Februarii 1742, ex edicto et sub praesidio Illustrissimi et Reverendissimi Domini Georgii Branyugh, Dei et Apostolicae sedis gralia Episcopi Zagrabiensis, Officiique Banatus Locumtenentis, celebrata Congregatane conclusi. (Caeleris exmissis.) Articulus Decimus Quart us. De correspondentia cum Regimine interioris Austriae. Postquain exhibitum per Illustrissimum et Reverendissimum Dominum Praesulem et Locumtenentem, sibi sonans et directum, et de dato Viennae Austriae die 22. Mensis Januarii emanatum, atque in occurentibus militaribus ne-gotiis cum Instantiis Bellicis, in rebus vero sanitatis cum Regimine Inlerioris Austriae, mutuam de tempore in tempus corespondentiam atque cointeligentiam fovere praecipiens Benignum Mandatum Regiuin perlectum, atque per nos in subditali devotione nostra acceptatum fuisset, Domini omnino Status et Ordines justum et conveniens esse censuerunt, ut cum praefato interioris Austriae con-silio Bellico et Regimine in rebus similibus corespondentia pure et praecise fo-veatur, dependentia vero, aut ejusdeni definitivae fieri solitae insinuationes nulla tenus et in minimo quid acceptentur; et quia idem Consilium Bellicum interioris Austriae, suprascriptae suorum millium peditum, et quadringentorum Equitum Militiae, ex littore Savi, sive inferiori Sclavoniae profisciscentis, normam itlinera-riam, per Suam Sacratissimam Regiam Majestatem, ex Jurisdictione Regni, per Generalatuin Carlostadiensem directam immutare, eandemque Militiain integraliter per Jurisdictionein Regni inviari nihil pensi duxisset, atque exhinc non tantum Regnicolis, (quos ejusmodi transena non tangebat) veluli ad inpraevisam ejus-cemodi transenam imparati», plura damna et excessus, veruni etiam ipsius ser-vitii Regii remoram ex ejuscemodi defectu causasset, id ipsum Suae Majeslati Sacralissimae repraesentandum humillime veniet, quatenus amodo et imposterum dictum Consilium, et Regimen interioris Austriae, a similibus abstineat, et semet ad clementissimas dispositiones Regias immutandas imitiere nullatenus prae-sumat. Originale in Archivio Regni Croatiae. Pars II. Articuli Diaet. 17