267 liberiate proponere queat. Quoad autem Dominum Generalem Campi Vigiliarum Praefectum a Paulich clementer providere, ut propter hujus absenliam mixla Commissio Operationes suas dilTerre non cogatur, verum his quo ocyus manum admovere possit, sicque tandem fine querimoniis Civilalis Segniensis imposilo, tot tantarumque Regni Legum elTectus procuretur. Articulus Quartus. Ve Benigno Rescrìpto intuitu 20 Millium florenorum, ex annua trium Superioris Slaro-niae Comitatuum Contributione pro Scholis Nationalibus, Nosocomiis et Orphanis Benigne resolutorum emanato. Lectum et Publicatum est Benignum Suae Majestalis Sacratissimae sub 18. Mensis Junij Anni labentis ad Suam Excellentiani Banalem emanatum rescriptum, quo mediante altefata Sua Majestas Sacratissima ad demissas Incly-torum Dominorum Statuum et Ordinum sub 7. Junij Anni praeteriti 1791. et 20. Aprilis Anni currentis intuitu 20000 florenorum summae, quae occasione adauctae Anno 1770 trium Superioris Sclavoniae Comitatuum, Zagrabiensis quippe, Varasdinensis et Crisiensis, Contributionis, ex pientissima gloriosae reminiscentiae Imperatricis et Reginae Apostolicae Mariae Theresiae liberalitale, apud Cameram per aliquot Annos tam diu ellocanda disposita fuit, donec ex illa Capitale ejusmodi confletur, ex cujus Interusurio necessitalibus praefatorum Comitatuum quoad Scholas Nationales, Nosocomia et Orphanos subveniri possit, Suae Maje-stati Sacratissimae submissas Repraesentationes, ut volis Inclytorum Dominorum Statuum et Ordinum satisfiat, Connotationes per Rationariam Aulicam genuine elaboratas, e quihus summam Capitalis successive conflati, potius adauclam, quam imminutam, ipsas autem erogationes conformiler ad scopum per Pientis-simam Fundatricein defixum, omnino factas luculenter patet, Iransmillendo clementer significai, semet Consilio Regio Hungarico clementer injunxisse, ut ad facilius perficiendum. an, et qualis in futurum pro Scholarum Nationalium, No-socomiorum Fundo utilior fieri valeat Provisio, ex Fundo pro triplici hac desti— natione hactenus promiscue manipulato, unicuique ratam aequalem cum 80206 fi. 40 xr. excindi, ac in Cassam pro una quavis separati Fundi destinatione tenen-dam administari faciat, praeterea autem in id sollicite incumbat, ut 2000 11. Textori et Civi Leuchoviensi Andreae Czisch in promotionem Fabricae, neuti-quam ex Cassa Commerciali, verum ex Provinciali Croatica, annue 3572 fi. 45 xr. faciente, assignati sunt, suo tempore rite repersolvantur. Prout autem illud non verificatur, quod Gubernio Fluminensi annue 1500 fi. subministrati sint, ita extra omne dubium esse, quod quantum pro Scholis Nationalibus destinatimi tertiam partem Fundi totius proventuum non excesserit, siquidem 1661 fior. 17 xr., quos Fundus Convictualis Zagrabiensis pro Stipendiis Studiosorum Na-tionis Croaticae percepii, adhuc ante Convictuuin sublationem ex tertialitale proventuum, pro Orphanali Fundo destinata, depensi habentur, quos proinde ulte— rius etiam ex hoc Fundo dependi Sua Majestas Sacratissima Benigne vult, insuper jubendo: ut Salaria pro Ludi Magistris Veroczensi et Posegano, in 50 et respective 200 florenis defixa, ad Fundum Studiorum generaliter destinatum 34*