174 jalium et reliquorum singulo Anno domino Terrestri ex antiquo usu et consve-tudine per subditos administran debent, hi pariter post seriem Robotae ad dis— tinctas columnas exponantur. Post haec Quarto. In fine columnarum quilibet Dominorum Terrestrium, post con-clusam seriem Robotae et fixorum censuum, modo praevio columnatim expo-nendorum, in forma appendicis exponat paragraphaliter, quid singuli Domini Terrestris subditi titulo extraordinariorum Laboratorum suo Domino Terrestri ab olim et antiquo praestare obligentur, quales item ultra extraordinariam Laboratorum obligationem alias etiam obligationes et servitia habeant? et quia Quinto in aliquibus Dominiis ab olim et ex antiqua consvetudine so-lerent praestare subditi suis Dominis Terrestribus omnis generis frumenti, atque procreationis, vini item et alvearium, nec secus etiam majalium, et reliquorum Decimam, adeoque necessum est, ut haec etiam in forma appendicis sub finem columnarum inter alias obligationes inserantur: Haecque omnia prouti etiam legitime confecta Urbana, Judiciales praeterea decisiones, in Termino eatenus pro diversilate temporum atque locorum praefigendo, Deputationi exhibeantur. Sed et occasione eadem, complurimis Dominis Terrestribus id referentibus, quod eorundem subditi suas expositiones coram Comissione Regia factas, partim qnalificent, parlim revocent ; et comperto eliam eo, quod ex illis, qui per ipsam Commissionem Regiam pro confrontatione et corroboratione primaevae expositions citati sunt, multi non comparuerint, pro clarificatione addenda censebantur adhuc puncta sequenlia Primo. Ut praelibati Judices et Vice-Judices interogent, an aliqui ex comunitate hacce N. N. missi fuerint ad Commissionem Regiam. Secundo. An singilatim puncta querimoniarum ex scitu et annutu comunitatis processerint ? post haec Tertio. Praeinoneant Dominia Dominosque Terrestres de excipiendis gravaminibus, coram Comissione Regia contra se per subditos exposilis, quae in domo Regnicolari quotidie ab hora 9. usque ad 12. dictabuntur. Item ut eadem Dominia Dominique Terrestres probis praeslationes Rusticorum liquidantibus omni mode se provideant, alioquin in defectu talium probarum ad classem eorum ponendi, qui in sui favorem nihil producentes adeoque ab omni abusu strictissime arcendi specialiter connotabuntur. Quarto. Observandum etiam habebunt Domini Judlium et Vice-Judlium, ut erga requisitionem Dominorum Terestrium (de qua per eosdem Judlium et Vice-Judlium Domini Terrestres praemonendi erunt), convocatis communitatibus, conficiant scriptum ipsis perlegendum continens praestationes Subditorum, suis Dominis terrestribus pendendas, quod scriptum in facie loci authenticare non oportebit, sed suflìciet, ut in Presentía personae cujusdam Magistratualis deno-minentur aliqui per communitatem deputandi, hoc scriptum toti Communitati in facie loci perlectum Zagrabiam allaluri, idque Testimonio authentico comprobaturi, quod per Communitatem hue sint missi. Quinto. . Siquidem Domini Magistratuales sufficere non possint in omnibus partibus, signanter.in majoribus Dominiis conficere conscriptionem. Urba-