too tionem affici Vos uberius testamini, benigne Nobis complacuimus, Idcirco etiam clementer demandavimus, ut jdem Banus proxime hue evocetur, ac porro, absolute ijs, quae circa Insurrectionem Militiae IVationalis atque alia Regni negotia cum eodem disponenda hie occurrent, non solum quantocijus ad Vos venial, »ervitio Nostro ac Patriae Vestrae bono gnaviter incubiturus, verum etiam eontinuus ibidem persistat, nec unquam, nisi praevia Consilij Nostri Aulae Bellici licentia, inde egrediatur. Confirmationem deinde benignae Nostrae Resolutions de incorporando in Regnum Generalatu Varasdiensi, pro qua tain enixe supplicatis, quod attinet, certos Vos securosque hisce volumus, Nos firmiter in benigna Nostra desuper publicata Resolutione persistere, nullamque eatenus alterationem admissuros, quia potius i I Iain, quamprimum per moderna» temporum Vicissitudines licebit, debito effectui mancipaturos esse, quamvis idipsum ob praesentem periculosum undequaque rerum Statum differre adhuc paulisper neces-sitemur. Coeterum ob Commeatum, Copijs Nationalibus in Regno Hungariae aut alibi extra Patriam Milita— turis necessarium, per Cameram Nostrani Aulicam eae dispositiones fient, ne praeattactae Militiae de sufficienti Annona ac pabulo quidquam desit, Cujus accuratam Executionem cuidam, eapropter expresse adjtingendo Annonae Officiali, serio committi curabimus ; Quod Vos pro Vestra directione haud celare voluimus. In re-liquo Vobis gratia Nostru Caesareo-Regia benigne propensi inanemus. Datum in Civitate Nostra Viennensi, die vigesima septima Mensis Januarij, Anno Millesimo Septingentesimo Quarto. Regnorum Nostrorum, Romani Quadragesimo Sexto, Hungarici quadragesimo nono, Bohemici vero quadragesimo Octavo. Leopoldui in. p. (L. S.) Eugenius a Sabaudi a. Ad Mandatum Sacrae Caesareae Majestatis proprium. Joannes a Tiell m. p. A tergo : Reuerendis, Honorabilibus, Spectabilibus, ac Magnificis, nec non Egregijs * Nobilibus N. N. Uni-versis Statibus et Ordinibus Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae Regnorum Nostrorum etc. Fidelibus Nobis dilectta. Originale in Archivio Regni Croatiae. Acta Gen. Congr. A. 1704. 1704. 15. MARTIJ. VARASDINI. Articuli, Anno 1704. die 15. Martii, Varasdini, tempore nimirum lnstal-lationis in Banum Excellentissimi et Illustrissimi Domini Comilis Joannis Paliry ab Erdod, medio Commissarij suae Sacratissimae Maiestatis et Installatoris, Illustrissimi et Reverendissimi Domini Martini Braikovich, Episcopi Zagrabiensis, constituti. (Caeteris exmissis). Articulus Tertius. Quantumuis Diurno auxilio et Excellentissimi Domini Comitis Bani ductu et dispositione, ac virtute militari, concurrenlibus uero potioribus Dominis Regni-colis et eorum armis, tumultuantium llungaroriiin exercitus ex Insula Mura-kos recentissime cum notabili clade sua eiectus sii; nihilominus tamen, cum inaudiatur, circa Miholcli Dravum alio Exercilu eosdem transiuisse, et Praesi-