127 ció Regnorum horum Banatus ad Officium Judicatus Curiae Regiae, eximiarum ejusdem virlutum laudatissimorumque de Sua Majestate Sacratissima, Augustissi-maque ejusdem Domo Austriaca Sacroque Regni Hungariae Diademate , compa-ratorum Sibi Sago et Toga meritorum intuitu, sublimationem ; quod Majestas Sua Sacratissima in tanto altissimarum Regiarum curaruin suarum concursu, in Regni quoque istius conservationem benignissima propensione et plus quam materna cura et solicitudine intenta, Illustrissimum ac Reverendissimum Dominum Georgium Rranyugh Episcopum Zagrabiensem, ob fidelia et utilia ejusdem in altissimi Suae Majestatis Sacratissimae servitii bonique publici promotionem, atque Sacrae Regni Hungariae Coronae, praesertim vero Patriae hujus utilitatem et conservationem, cum omni zelo et fervore exhibita studia et conatus, exindeque comparata sibi de Sua Majestate Sacratissima et república Christiana eximia merita, pro Officii Banatus Locumtenente denominare, medioque ejusdem praesentem Generalem Congregationem nostram praefigi curare atque ad earn usque benignis-simam alterius Regtrorum horum Bani denominationem differe dignata fuerit, Suae Majestati Sacratissimae in summa subditali devotione Status et Ordines humilli-mas et immortales agunt gratias ; et hinc ad instar reliqua principaliora, altissimum Majestatis Sacratissimae servitium Regium, nec non in sinceram Regnorum horum conservationem respitientia negotia, occurrebat etiam formanda supplex ad Suam Majestatem Sacratissimam pro benignissime preficiendo Regnis istis Capite, resolvendo quippe reali eorundem Bano, Instantia; siculi etenim antecedentem desiderando desiderarunt, ita et de facto realem et actualem Banum, a potiori in Gremio Regni mansurum, regi et gubernari unice desiderant: Eapropter Majestati Sacratissimae Excellentissimos et Illustrissimos Dominos Comites, non minus na-talium splendore, quam et eximiis de Sua Majestate Sacratissima totaque república Christiana meritis conspicuos, Ludovicum utpote Battyan de Nemet Uivar, Georgium Erdödy de Monyorokerek, priorem quidem Cancellariae Suae Majesla-tis Sacratissimae Aulico - Hungaricae Cancellarium, posteriorem vero Camerae aeque Ilungarico Aulicae Praesidem, utrumque Suae Majestatis Sacratissimae actualem Intimum Consiliarium Camerarium, sic et Illustrissimum et Reverendis-simum Dominum Georgium Branyugh, Episcopum Zagrabiensem et actualem Lo-cumtenentem Banalem, Excellentissimos praeterea et Illustrissimos Dominos Comités Dominum Carolum de Battyan et Franciscum Eszterhazy, utrumque Generalem Equitatus, ac ultra hos, jam prioris etiam vacanliae Banalis occasione hu-millime submissos, et ne fors Regio servitio ulterius et respective necessarios duos adhuc alios, utpote Excellentissimum et Illustrissimum Dominum Comitem Ludovicum Erdödy, Suae Majestatis Sacratissimae actualem Intimum Consiliarium, Camerarium et Colonellum, et Illustrissimum Dominum Comitem Alexandrum Pa-thachich de Zajezda, Suae Majestatis Sacratissimae Aulico-Hungaricae Consiliarium et Comitatus Simegiensis Supremum Comitem (qui Patriae Linguae et consvetudinum gnari, ex ratione etiam possessionis comodius residere va-lerent) Regnorum horum realem Ranum clementissime denominare et consti-tuere dignetur.