140 rum, line potissimuin habendae in promotionem alti servitii Regni et boni publici conservationem inibi debitae inspectionis, Bano pro tempore constituto et inclitis Dominis Statibus et Ordinibus universalem facere obligabuntur relalionem. V. De Oecon ornici s. Futuri illis in Comitalibus Domini Officiales siquidem inevitabiliter sala-riis providendi essent, ea propter ut singuli Comitalus de salariis, viribus suis et Laboribus Dominorum Olficialium aproporliandis, ex suis fundis provisionem facere, ita et ad evitandam contributionalis quanti inferioris Sclavoniae cum impositione Regni aliunde aliorsum in servitium suae Sacratissimae Regiae Majestalis ordinata , confusionem, praelibati Comitatus inferioris Sclavoniae Dominis Statibus et Ordinibus de incassatis in gremio sui et errogatis rationem submittere obligentur, necessarium et iustum censet Deputalio; et quoniam praevia inferioris Slavoniae reincorporatio potissimuin reincorporandis, velut hactenus ob defectum reincor-poralionis Justitiae administratione destitutis, cederet in benelicium et emolumenti™, tum igitur ob id, cum vero ex ratione incapacitatis et insufficientiae Cassae Regni, ut mentionati quoque reincorporandi districtus, in exolutionem Diurnorum Dominorum Comissariorum congruenter concurrant, Suae Majestati Sacratissimae Domini Deputati supplicandum censent, eo fine, quatenus id ipsum clementissime resolvere et suis in locis disponere ac ordinare non dedignentur. VI. De constituendis in Comitatibus Posega et Valpo Administratoribus. Tandem cum in Regni Decretis in inferiori Sclavonia tres Comitatus, ut-pote Posega, Veröcze et Valpo specificati comperiantur, Domini Deputati indicant, praefatae Decretali Specificationi insistendum et praelibatos Sclavoniae, incluso etiam Sirmii districtus, in tres Comitatus subdividendos ; et quia praefatorum duo-rum Posegani et Valpo Comitatuum Supremi Comites denominati et constituti non haberentur, exponeretur autem Familiam Draskovichianam ad Valpo, et Kegle-vichianam ad Posega Comitatus nonnulla Jura habere, censet idcirco Deputatio, Suae Sacratissimae Regiae Maiestati supplicandum, ut praefatorum Comitatuum moderamen, Comite Josepho Draskovich in Militia Suae Maiestatis occupato, Comité vero Petro Keglevich in studiis in Italia adhuc versante, adeoque ambobus absentibus, aliis nefors instantibus, non tantum non conferre, sed et erga re-monstralionem Jurium suorum, praementionatas Familias de Augustissima Domo Austriaca et sacra Regni Hungariae Corona bene meritos, erija Jurium suorum productionem, succesive benigne consolari; interea autem servitio suae Maiestatis ita exigente, de Administratoribus e Gremio Regnicolarum resolvendis, et personaliter praeesse valentibus, clementissime providere non dedignetur. VII. et Ultimo. De appertinentiis Montis Claudii, Jurisdiction! et one- ribus etiam Regni subjiciendis. Siquidem apperlinentiae Montis Claudii I. Familiae Erdödyanae, districtus quippe Kuttina, Art. 51. 1741. eidem Familiae restiiuendus, et I. Regno reincor-porandus praeciperetur. Ea propter ut idem districtus ad tenorem praemissae