m lantiae comitti posse videntur ; in hnnc autem finem necessariuin fore prae-videmus, ut tam Supremi Comites. quam Magistratuales in gremio Comitatuum semper resideant. Quemadmodum porro in Clementia Majestatis Vestrae Sacratissimae de-inisse speramus, quod publica et politica, intrinsecum totius Regni Statum lan-gentia negotia, posthac item ad Banum et Regnum inviare dignabilur, ita quae in Generali Statuum Congressi! pro Summo Majestatis Vestrae Sacratissimae Servitio Bonoque Patriae publico antelatis Comitatibus comittenlur, in iis deinceps quoque Bani et Regni dispositioni subesse debere videntur; si quae vero ejus-modi publica et politica occurrerent negotia, quae quemque privative Comitatum respicient, ea medio Bani, modalitate hactenus observata, eisdem intimari. ac in particularibus aut Generalibus, cum interventi! etiam Praelatorum, Magnatum et Nobilium, ac Liberarum Regiarumque Civitatum celebrandis Congregationibus per-tractari in saepefatis Comitatibus posse videntur, ita nihilominus, ut cum privativa etiam Comitatuum negotia ad Generale Regni sistema plurimum influerent, ac sine debita horum Communicatione Status publici directio minus debite procedat, singularum Congregationum suarum Prothocolla Bano submittere teneantur. Ipsum praeterea Commune Gubernii vinculum requirere videtur, ut imminente Generali Regni Hungariae Partiumque eidem adnexarum Diaeta, Singuli Comitatus gravamina et postulata sua Statibus et Ordinibus horum Regnorum referant, per Ablegatos Regni in Diaeta proponenda et promovenda. Quem in lineili aeque ac ad alias omnes Regni Congregationes eisdem intimandas, per eos vero intra Comitatum suum publicandas, modalitate consveta comparere antefati Comitatus teneantur. Sed quia in hac laborum, qui per regulationem istam Officialibus Magi-stratualibus accedent, accumulatione, iidem obligationi suae penes exiguitatem habitorum hactenus salariorum accurate defungi haud posse praeviderentur, quo congruis hi quoque salariis provideri possint de Augusta Majestatis Vestrae Sacratissimae munificentia in tanta Regni hujus incapacitate non possumus non optime sperare. Cum autem necessitas ipsa tain pro celebrandis Congregationibus, Sedriis et Sedibus criminalibus, quam prò Archivo et Carceribus postulare videatur, ut Comitatus quoque Crisiensis (cui propter sui exiguitatem unum sullecturum Vice-Comitem censemus) suam habeat domum: hinc Innatam Majestatis Vestrae Sacratissimae clementiam supplicibus denuo precibus interpellamus, dignetur huic fini seu novam seu veterem Commandae domum Crisiensem benigne destinare, ad quam acta publica, illum privative tangentia, transferri possint ; Actis Comitatus Zagrabiensis in Domo Regni, cujus usum eo quo haetenus m >do deinceps quoque habere poterit, conservandis. Caeterum quoniam Comitatus omnes authentia gaudere dignoscerentur, ea vero sine authentico seorsivo sigillo fungi nequirent, firmam collocamus in Materna Majestatis Vestrae Sacratissimae pietate et Clementia fiduciam, fore ut id antelatis quoque Comitatibus, supplice® eatenus preces posituris, benigne elargiri dignetur. Et haec sunt, quae ad sistema publicorum negotiorum pertinere videban-tur. Juridica autem Comitatibus ita relinqui posse censemus: Ut quoties opus erit in Sedibus Judiciariis Jus et Justitiam juxta Leges Regni Causantibus ad-