178 LEOPOLDI li. IMPER. & REGIS DECRETUM I. ANNI 179%,. adnumerandas, benigne agnovisset, ita SS. quoque et 00. Regni, easdem in numerum aliarum liberarum ac Regiarum Civitatum cum competente Sessione et Voto Diaetali recipiunt, una vero, ut eaedem Legibus Regni quoad omnia sub-jacere et sese accommodare debeant, statuitur. De Aclivilate Regii Locumtenentialia Consilii fiungarici, ad Regna Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae exlendenda. A r t i c u 1 u s 58. Consilio Regio in Regnis Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae, per Serenissimam piae memoriae Reginam Apostolicam Dominam, Dominam MARIAM THERESIAM erecto, jam alioquin sublato, quemadtnodum Comitatus eorundem Regnorum, om-nes Politicas Inviationes a Consilio Regio Locumtenentiali Hungarico interea ac-ceperunt, ita Sua Majestate Sacratissima benigne annuente statuitur, ut has a praelibalo Consilio Regio Locumtenentiali Hungarico, praefatorum Regnorum Comitatus porro quoque accipiant, ut item tam in Gremio ejusdem Consilii, quam in Statu subalterno, ex iisdem Regnis individua, in justa Proportione applicentur. Domino praeterea eorundem Regnorum Bano, dum ad illud comparere poterit, competens dignitati ejus sessio et votum assignetur, Municipalibus eadem Regna in concreto respicientibus negotiis, porro quoque in Generalibus eorundem Regnorum Congregationibus, quae cum praevio annutu Regio celebrandae venient, pertractandis. De Contributione Regni Croatiae et trium superioris Sclavoniae Comitatuum, in Diaeta Regni Hungariae pertractanda. \ A r l i c u 1 u s 59. Accedente quoque Benigno suae Majestalis Sacratissimae assensu conclusimi est, ut deinceps Contributio Regni Croatiae et trium superioris Sclavoniae Co-mitaluum, Zagrabiensis utpote, Crisiensis et Varasdinensis, semper in Diaeta Regni Hungariae, separating tamen a Contributione Regni Hungariue, pertractetur, neque impostemii) extra Diaetam Regni Hungariae augeri possit. De Libera Regiaque Civitate Segntensi. a Jurisdictione Militari eximenda, complanandisque ejus Querelis. A r t i c u 1 u s 60. Ad effectuin Articuli 56. An. 1741. Sua Majestas Sacratissima, intuitu Liberae Regiaeque Civitatis Segniensis, benigne addicit, se mixtam e Statu Militari et Pohtico Commissionem, coram qua Civitas, occupata per Statum Militarem seu Tenuta, su Beneficia edocere possit, uiox finita hac Diaeta ordinaturam, nego-