PERD. III. IMPER. & REG. DECR. HI. AN. 1649. ARTIC. POST CORON. 97 §. 1. Idcirco statuitur ; ut a talibus quoque Capitaneis (sicut ab aliis Regnicolis et extraneis quaestum exercentibus) Tricésima exigi et iidem, si contumaces forent, libere vadiari possint. De eductione Militis Germani ex Arce Varasdiensi, Articuli renovantur. A r t i c u 1 u s 36. De eductione Militis Germani ex Arce Varasdiensi, Familiae Erdòdianae per Antecessores suae Majestatis totaliter collata, veluti loco Sedis Judiciariae Co-mitatus Varasdiensis; Articuli superinde conditi renovantur: §. 1. Quos etiam sua Majestas, medio suprafatae Commissionis jam in-stituendae, effectuare dignabitur. *) De liquidis debitis et bonis impignoratitiis in Comitatibns usque ad 1200. flo- renos adjudicandis. A r t i c u 1 u s 41. Ob rariorum octavalium Judiciorum celebrationem ; ad Art. 125. Anni 1647. et alios ibidem citatos, de liquidis debitis et bonis pignoratitiis conditos, addunt et decernunt Status et Ordines; ut tales causae in Sedibus Judiciariis Comitatuum, usque ad summain mille et ducentorum florenorum Ungaricalium (modo et Ordine in iisdem Articulis declarato) adjudicari possint: §. 1. Salva tamen Regni Sclavoniae Constitutione, pro eodem Regno, in hac parte remanente. **) Ne Regnicolae extra legítimos Juris processus Commissionibus inviti graventur. A r t i c u 1 u s 42. Et cum Status et Ordines universi legítimos suos Justitiae Processus, tam Octavales, quam Breves habeant; Eapropter benigno quoque suae Majestatis assensu accedente, communibus Suflragiis statutum est; ut Status et Ordines universi et signanter Regnum Sclavoniae et Croatiae in libertate Conditionis quintae Diplomatis conserventur ; neque extra legítimos Juris Processus Commissionibus inviti graventur. ***) §. 1. Demptis illis ; qui ex Constitutionibus, vel ex compromisso inter se, ad easdem obligati essent. §. 2. Si qui vero sponte et sine obligatione iisdem usi essent; illis per hoc legitimus Juris Processus praecludi non possit. *) Renovatur; An. 1659. a. 99. Confer; An. 1723- a. 93. An. 1741. a. 51. **) Sublata est haec Constitutio; An. 1729. a. 35. §. fin. Confer cnm praes. ait. An. 1659. a. 31. An. 1662. a. 32. An. 1681. a. 33. 3") Confinnatur; An. 1659. a. 40. Allegatur ; An. 1659. a. 120. Pars IH. Constit. Comit. 1'^