FERDINANDI I. IMPER. & REGIS DECRETUM XVI. ANNI 1555. 33 §. 1. Statulum est; ut ad festum S. Lucae proxiine futurum, ex singulis €omitatibus, unus vel alter Nobilis, ad id unum duntaxat pertractandum, con-cludendumque: Similiter et ex Transylvania, Sclavoniaque, nec non ex singulis Capitulis, Civitatibusque potiores quinque, sumptibus eorum, Posonium deligantur, per quos ita delectos (praesentibus ibidem authoribus reformationis, nec non Judicibus Ordinariis, aut eorum Proto-Notariis et Vices-Gerentibus) revisio ista omnis, diligenter et accurate recognosci; et prout ex usu Regni et justitia fuerit esse visum, concludi; et Sacrae Regiae Majestati clementer acceptanda et revi-denda proponi debeat; quam etiam Majestas Sua revideat et recognoscat. Victualium limitatio. Articulus 17. §. 4. In Transylvania autem, Wayvoda; ac in Sclavonia, Banus, hanc limitationem, modo similiter praedicto, facere debent. FERDINANDI I. IMPER. & REGIS DECRETUM XV. ANNI 1554. Civitates et Arces, impignoratae Polonis et Austriacis, ut redimi possint, cu-randum esse: Et quod limites Regni rectificentur. Articulus 13. §. 2. Nec non revisionem et rectificationem metarum, aliarumque diffe— rentiarum, inter Ungariam et Austriam, quae nondum sunt determinatae ; ac inter Sclavoniam et Styriain, ac Carnioliam; nec non Ungariam et Moraviam; pro-mulgationemque et execulionem controversiarum jam determinalarum, Majestas Sua juxta gratiosam oblationem, nacta occasione ad effectum perduci curare dignetur. FERDINANDI I. IMPER. & REGIS DECRETUM XVI. ANNI 1555. Libertates Regnicolarum, in Tricesimis et Tributis, sive Teloniis ; serrentur. Articulus 9. Constitutum est etiam; ut (quod in proximis Conventibus *) semper supplì— catum fuit Suae Majestati) dignetur Dominorum, ac Nobilium, Civitatumque Liberarum, ac Montanarum et aliorum quorumvis Ordinum Regni, libertates, tana in Ungaria, quam Croatia et Sclavonia; in exaclionibus Tricesimarum, ac quo-rumcunque tributorum juxta tenorem praeteritarum Constitutionum, per Officiales, tam Ungaros, quam externos, inviolabiliter observari facere. §. 1. Quemadmodum Majestas Sua et antea semper ita fieri voluit ; et nunc, prò justitia faciendum censet. *) Nempe; Novizol. An. 1542. a. 48. Poson. An. 1548. a. 56. An. 1550. a. 66. An. 1554. a. 11. Pars III. Constit. Conut. 5