32 FERDINANDI I. IMPER. & REGIS DECR. XIV. ANNI 1553. FERD1NANDI I. IMPER. ®IS DECRETUM XII. AMI 1550. Commissarii in Sclavoniam designati. A r t i c u 1 u s 44. Ad Sclavoniam, ad primum diem Maji, in Zamobor, Domini Episcopi, Bosznensis et Tininiensis, Dominus Batthyani, Egregii Magister Michael de Raven, ac Andreas Chorom; loco autem Directoris causarum; penes eos Magister Lucas* Canonicus Zagrabiensis et Archi-Diaconus Csazmensis. Comissarii in Sclavoniam mittendi, qui loca finitima perlustrent : Et ne Abbatta Toposka desoletur. A r t i c u 1 u s 71. Supplicant praeterea Ordines et Status Regni; dignetur Majestas Regia suos Commissarios in Sclavoniam dimittere, qui arces et fortalitia ejus Regni revi-deant et quae diruenda esse videbuntur, diruantur; et quae conservanda, con-serventur et muniantur, ac provideantur. §. 1. Iidem etiam Commissarii, aedificia Civitatis Montis Graecensis et expensas per cives ad ea facias, diligenter revideant; et rationem ab eis de Tricesimis, annuente Majestale Sua ad id perceptis, accipiant. §. 2. Querelas etiam omnes Praedialium, Abbatiae de Toposzka, contra Keglewyth audiant et differentias omnes inter eos defmiant, modumque et ordi-nem statuant; ne Abbatia ipsa per eundem Keglewyth gravari, ac desolari possit. Coloni ex Sclavonia ad loca sua redire pennitlantur. A r t i c u 1 u s 72. btatutum est etiam; ut rustici illi, qui vel propter famem, vel metum Turcarum, ex Sclavonia in Ungariam per hos annos emigrarunt: *) §. 1. Per eos, in quorum bonis sunt, si sponte redire voluerint, remit-tantur; nec retinere eos audeant, sub poena in Articulis migrationis colonorum expressa. FERDINANDI 1. IMPER.