46 RÜDOLPHI IMPER. & REGIS DECRETUM X. ANNI 1599. §. 1. Ut vero inconvenientiae illae, quae superioribus Annis circa rent Annonariam contigerunt, praecaveantur et defectibus futuris succurratur: §. 2. Statutum est; ut de singulis viginti quinque Portis dicari solitis, singuli currus seu plaustra bona et labori ac vecturae apta, administrentur ex singulis Comitatibus, quibus juncti sint quatemi equi, aut sex boves: Pro diurna vero mercede, Dominus Generalis Magister Annonae, in exercitu constitutus, dabit in singulos dies singulum unum Tallerum pro vectura, computando ab eo die, quo quisque currus victualibus oneratus fuerit; etiam numerando dies illos, quibus ad requisitionem Magistri victualium in castris detentus fuerit. §. 11. Idem fiat in Sclavonia, si necessitas postulaverit. RUDOLPHI IMPER. & REGIS DECRETUM IX. ANNI 1598. De Regni Sclavoniae auxiliis: Deque reditu colonorum ad campum Turopoli— ensem et alia loca : Ac de poena eos detinentis. A r t i c u 1 u s 33. Sclavonia in sui defensionem prò sua possibilitate per domos feret auxilia prò sua veteri consuetudine: §. 1. Et ibi quoque, tam de Hajdonibus, quam de exercituandi modo; supra constituti Articuli serventur. §. 2. Coloni praeterea e campo Turopoliensi ; nec non ripa Savi, Colapis et aliis Partibus propter Turcarum metum his disturbiorum temporibus profu-gientes ; libere redire possint, si voluerint. §. 3. Si quis autem Dominorum, aut Nobilium, aut etiam Civium, eis viam redeundi praecluderet ; tales coloni modo et ordine fugitivorum colonorum in Articulis Anni Millesimi, Quingentesimi, Quinquagesimi sexti expresso, *) repeti possint: §. 4. Non dimittens; eandem poenam incurrat, quam fugitivum colonum detinens. RUDOLPHI IMPER. & REGIS DECRETUM X. ANNI 1599. Subsidium duorum florenorum Ungaricorum de singulis domibus prò con-ductione decem millium armatorum hominum, in duobus terminis exigendum; oblatum. Articulus 6. Quantum ad subsidium praesentis Anni, prò continuatione belli contra hostero suscepti, attinet: §. 6. In Sclavonia, ducentos equites et sexingentos pedites. *) Signantur art. 28. et seqq.