30 FERDINANDI I. IMPER. & REGIS DECRETUM XI. ANNI 1548. mensium, eundem Pelrum Keglevytb, sub poena praemissa notae perpetuae infi— delitalis et confiscationis omnium bonorum suorum, relinquere debeant et teneantur. FERDINANDI I. IMPER. & RE GIS DECRETUM IX. ANNI 1546. Castra, castella et fortalitia, defensioni minus necessaria, in Regno Sclavoniae et Croatiae diruantur: Quibus autem opus est; praesidio muniantur. A r t i c u 1 u s 42. Quod Majestas Regia, castra, castella et fortalitia in Regno Sclavoniae et Croatiae, Turcis finitima, et quae, vel ex suis redditibus, vel eorum, quorum sunt, privatis opihus conservari non possunt; statini per Dominum Capitaneum suum, aut Banum illius Regni, vel per alios Commissarios suos, diligenter ubi-que inspici et considerari curet: §. 1. Et ea, quae pro defensione Regni illius necessaria videbuntur; ad manus Suae Majestatis recipiat, vel aliter de illorum conservatione maturo con-silio, quoad ejus fieri potest, provideat: §. 2. Illa vero, quae minus necessaria visa fuerint; dirui et comburi facial, ne in manus hostium deveniant. Sclavoniae Regnurn Rex diligenter tueatur : Et de salario Banorum, ac mi— litum suorum, tempestive provideat. A r t i c u 1 u s 43. Quod Majestas Regia defensioni Regni Sclavoniae mature prospiciat et inter caetera, tum Domino Bano solulionem subinde fieri curet; ut ipse cum suis gen-libus praesto semper ad defensionem, quocunque opus fuerit, esse queat: §. 1. Tum vero aliis quoque Dominis, ac Nobilibus Croatis, quibus in confiniis bona sunt, nec propter excursiones continuas Turcarum, quas sub prae-sentibus induciis crebriores quam antea faciunt; agros colere, vel sese aliter ex propriis redditibus sustentare possunt; de solutione aliqua provideat: Ut et hi, in defensionem illorum Regnorum praesto sint. FERDINANDI I. IMPER.