ULADISLAI D. REGIS DECRETUM IV., ANNI 1500. 17 §. 1. Propterea statutum est: Quod in Transylvania, solummodo Octavae Testi Epiphaniarum Domini annuatim celebrentur, reliquae autem Octavae deponantur. §. 2. In Regno autem Sclavoniae valeant aliae quoque Octavae celebrari. §. 3. Attamen non eo ordine, quo in Decreto positum erat, sed juxta antiquam et approbatain consuetudinem eorum, alias semper observatam, celebrentur. Juramenta in Ungariu , Croatia, Sclavonia et Transylvania, in eodem termino deponi altcui ad judicata; quomodo sint deponenda? A r t i c u 1 u s 18. Quoniam plurimi Regnicolarum, tam in Ungariae, quam Croatiae ac Sclavoniae Regnis, partibusque Transylvaniae, bona et jura possessionaria possident, in quibus Octavae uno et eodem termino saepenumero celebrari consueverunt. §. 1. Quapropter statutum est: Quod, si in hujusmodi Octavis cuipiara talium Regnicolarum, adversus causantes, juramenta in uno et eodem termino, liic et illic praestanda adjudicarentur ; extunc, si quod illorum in termino ad id praelixo deponere non poterit; in onere et gravamine, exbinc subsequutis, non convincatur. §. 2. Sed deposito uno eorundem, valeat postea in alio termino, juxta loci distantiam deponere et reliquum. §. 3. Et hoc, eo modo; quod postquam juramentum unum quis depo-suerit; subito teneatur accedere Judicem suum Ordinarium, qui pro depositione secundi juramenti terminum competentem, mediantibus literis exinde emanandis, eidem praefigat: In quo etiam termino, ejusmodi juramentum deponat, altera parte superinde prius avisata. Exercituandi, sire militandi modus, quoad gentes snppeditandas per Regnicolas. A r t i c u 1 u s 21. §. 1. Quod universi Regnicolae, tam Ecclesiastici, quam Saeculares, qui iu serie ipsius minoris Decreti, inter Dominos Praelatos et Barones, caeterosque Banderiatos, ad exercituandum non fuere computati (demptis duntaxat Egregiis, Joanne Bornemisza de Berzencze, Thesaurario : Petro Pogan de Cheb : Joanne Podmaniczky de Podmanin : Georgio More de Chula : Marco Horvath de Kami-chacz : Emerico et Martino Czobor de Czobor Sz. Mihdl : Francisco Balassa de Gyarmath: Laurentio Bradach de Ladomercz: Francisco de Harazth et Osvaldo de Korlalko, Aulicis Regiae Majestalis, qui de bonis et possessionibus ipsoruin, gentes pro Regni defensione, per se modo infrascripto conservare debebunt, universa eorum bona, possessionesque et jura possessionaria, in medium Nobi-liuin non Banderiatorum, consequenterque illorum Comitatuum, in quibus hujusmodi bona et possessiones habentur; et connumerare, computareque ; et pecunias, in medium eorundem ad exercituandum de illis dare teneantur: Nec quisquam illorum de caetero e medio eorundem, quovis quaesito colore, se abstrahere et excipere praesumat. *) Avisata, id est; admonita, seu certificata. Pars III. Constit. Coinit. 3