LEOPOLDI I. IMPEK. & KEG. DECKETUM I. ANNI 1659. 119 Domini 1636. Regia authoritate confirmatus; et alii quoque Articuli Regni Un-gariae superinde conditi observenlur. §. 1. Contumaces vero, armata manu justae Decimalioni resistentes; Brachio quoque Banali, ad justas Decimas pendendas et solvendas, coinpelli possint ac debeant. De Appellai ioti ¿bus ex Campo Zagrabicnsi-Turopoliensi transmissis; revidendis et approbandis. A r t i c u 1 u s 106. Conclusimi etiam ac declaratum est; ut Appellaliones ex campo Zagrabiensi-r Turopoliensi, Iransmissas, ad Jurisdictionem Comitatus de .Iure, vel consuetudine pertinentes, etiam Dotalisticas maturius revidendi, approbandique, vel emendandi ac tandem ad Executionein remittendi autlioritas, Sedis Judiciariae Comitatus Zagrabiensis ; in suo vigore salva permaneat : Suadente Arliculo 23. Anni 1613. §. Parti vero succumbenti, etc. et Art. 67. Anni 1622. et Art. 65. Anni 1635. *) De compescendis, fìebellibus Subditis Regni Sclavoniae; Articulus 76. Anni 1655. cum infrascripla declaratione renovatur. Articulus 107. Quia Rebellium Subditorum insolentia necdum totaliter in Regno Sclavoniae sopita, sed potius in futurum etiam verenda, coercendaque esset; renovandurn proinde censent Status et Ordines Articulum 76. Anni 1655. cum ea declaratione ; ut Rebelliones hujusmodi Colonorum, Subditorum et Libertinorum, per denominatos ibidem Justitiarios ac Generales, simul, vel divisim ac per Dominos quoque Terrestres, si ad id sufficientes forent (praevio tamen cum Juratis Regni et Comitatuum Judicibus, sufficienti Judicio et convictione) coerceri et sopirì possint. Ordo complanandarum differenliurum metalium Regnorum Croatiac et Sclavoniae. proponilur. Articulus 108. Cum ratione metarum, diversae in Regnis Croatiae et Sclavoniae suboriantur disconvenientiae : Ad evitanda et praecavenda hujusmodi malorum genera de-cernitur; ut in illis Regnis, juxta Articulum eorundem Regnorum super reaedi-ficandis metis conditum ac Regia authoritate confirmatum, tales differcntiae complanari possint : *) Confinnatur; An. 1741. a. 60.