58 MATTHIAE II. IMPER. & REG. DECR. II. AN. 1609. ART. POST CORON. §. 1. Hoc adjecto; quod Domino Palatino in longinquo existente; insuf-ficientibus Vicé-Comitibus, vel Supremis Comitibus; Capitaneus Regni Supremus, irremissibiliter, pro excessibus eorum, tales Nobiles et Hajdones, eorundemque fautores et intertentores (si necesse fuerit, levatis etiam Comitatuum Gentibus, ac finitimarum Arcium militibus) persequendi; eosque Juris ordine, Capitis poena puniendi, habeat potestatis facultatem. §. 2. Idem faciat in Sclavonia Dominus Banus. *) De externo milite ex Sclavonia et Croatia amovendo et Banali authoritate restituendo A r t i c u 1 u s 27. Quia autem Articulus **) Anni proxime praeteriti de Generalibus et aliis ex-ternis Praefectis; et Conliniis Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae; ac externo milite , ex Arce et Civitate Varasdinensi, loco videlicet Comilatus ejus-dem Judiciario, educendis; atque vetusta dignitatis Banalis authoritate restituenda ; nec non intertenlione et solutione militum eorundem Conliniorum, per Serenis-simuin Archi-ducem Ferdinandum, ejusque lnclytas Provincias Styriam, Carin-thiam, Carnioliam, satis clarns et manifestus, hactenus in nulla sui parte adim-pletus sit; quem ut sua Majestas Regia, secundum benignam suam, in eodem Articulo expresse factam oblalionem, tandem ad debitum elfectum deducat, Sta-tutum est : §. 1. Quod ut commodius lìnem optatum sortiatur; requiralur sua Sere-nitas, tam per literas et speciales Nuntios ac Commissarios Regiae Majestatis; quam Regnicolarum, infra denominatos, ut sua Serenitas, annotatoruin Conliniorum. tanquam antemuralium et certissimae custodiae Provinciaruni su arum, ea condi-tione assumat Adininistrationem ; ut Dominus Banus, omnibus Praefectis immediate , post suatn Serenitatem, amodo deinceps piena et omnimoda ac vetusta authoritate praesit; *##) Alque cum sua Serenilate, in rebus bellicis, mutuam habeat correspondentiam ; Suaque Serenitas, Praefecturas Confiniorum, ex com-mendatione Domini Bani, indigenis et Legibus patriis subjectis conferai; soli— taque stipendia, munitiones et alia necessaria (ut hactenus, ita deinceps quoque) benigne fieri procuret. §. 2. Et ut Dominus Comes Palatinus, pro Officiii sui exigentia, habita cnm Domino Bano mutua intelligentia, cum praescitu suae Majestatis, vias et rationes. quo potuerit invenire opportuniores et meliores exquirat ; quibus prae-missa ad effectum deduci queant; Regnicolae statuunt. *) Observandus decemitur praesens Articulus; An. 1618. art. 20. An. 1625. art. 16. An. 1647. art. 95. **) Neinpe 11. ante Coronai. ***) Confirmatur; An. 1630. art. 25. An. 1635. art. 31., 32. et 34. An. 1638. art. 32. Ali. 1687. art. 22. An. 1715. art. 114. Ali. 1723. art. 87. An. 1729. art. 20. Et An. 1741. art. 47.