78 FERD. II. IMPER. & REG. DECR. IV. AN. 1635. ARTIC. POST CORON. Ilorenorum quingentorum injuste abstulisset et auferri currasset; easdeni sua Sacratissima Majestas, juxta benignam superinde factam resolutionem, medi» Commissariorum, primo quoque tempore, benigne restituì demandare dignetur. De executionibus judiciariis in Confiniis non impediendis. Articulus 48. Si porro Capitanei, Vice-Capitanei, aliique Officiales Confiniarii, aliquas execu-tiones judiciarias in Confiniis et alibi non admitterent; vel quovis modo impedirent; §. 1. Decretum est: Ut tales Executiones ex bonis ipsius Capitanei; immobilibus, vel mobilibus, abscissis omnibus juridicis remediis, fieri possint. §. 2. Quas si ipsi Officiales Confiniorum turbare praesumerent ; poenam in Articulis ‘expressain incurrant. §. 3. Si autem legitimas testium inquisitiones, authentice institutas, contra Art. 67. Anni 1618. quotiescunque non admitterent; toties in centum florenis Ungaricis convincantur. §. 4. Atque Statutum istud extendatur etiam ad Regna Sclavoniae et Croatiae. *) De Liberis Regiisque Civìlaiibus et Oppidis privilegiaiis, in libertalibus con-servatidis. Item de Oppidis Sancti Georgii et Bazin. Articulus 53. §. 1. Ita etiam in Sclavonia: Ubi ne Capitanei et Praefecti Confiniorum, in bona et jurisdictionem Dominorum terrestrium et Liberarum Civitatum, ejusdem Regni Sclavoniae, sub amissione officiorum, sese intromittant ; conclusum est. **)• Commissarii ad revisionem melarnm circa Styriam. Articulus 58. Circa Styriam et Carnioliam; Reverendis. Doni. Benedictum Vinkovich, Episco-pum Quinque-Ecclesiensem ; Speclabiles ac Magnilìcos, Comitem Christophorum BànlTy et Casparem Konszky: Egregios item, Magistrum Petrum Znika, Regni Sclavoniae Protonotarium, Gabrielem Ckernkoczy, Joannem Ruchich et Petrum Spolarich. §. 1. Loco autem illorum, quos medio tempore abesse vel mori contin-geret; sua Majestas, vel Dominus Comes Regni Palatinus; in Sclavonia autem Dominus Banus, alios idoneos eligat : Et literas Adjudicatorias, quae hactenus in talibus differentiis confectae essent; sua Majestas per eosdem Dominos Commis-sarios Executioni demandare dignetur. ") Rcnovatur ; An. 1647. a. 59. **) Uenovatur ; An. 1638. a. 19. et 35.