144 CAROLI VI. IM PER. & REG. HI. DECRETUM I. ANNI 1715. §. 4. Quarto demum : In futurum condenda, si Jurisdictionem Regiam, aut Juslitiae Administrationem, vel quoscunque Causarum Processus concernent; ad Regiam pariter deducantur Confirmationem ; alioquin, tarn haec, quam supra-mentionata alia, sub Classe terlia comprehensa ; obligatoria non sint. §. 5. Statutum vero, in novissima Eorundem Statuum et Ordinum Con-gregatione ; de non recurrendo ad Generalem Regni Ungariae, et Partium Eidem annexarum Diaetam, praeterita prima Instantia; prout et aliud, de Vice-Comi-tibus, ab Assessoralu Tabulae Banalis cxcludendis; in medio Eorundem Statuum recenter conditum; eidem Considerationi ac Conditioni (percepto tamen, respectu posterioris, etiain Voto Comitis Bani) subjacebit; quibus reliqua Statuta hujus Articuli puncto tertio comprehensa subjecta sunt. Judiciorum Octavalium et Tabulae Panulis, in Regnis Croatiae et Sc/at>oniaef singulis Annis celebratio resolvitur. Articul us 121. Administrandae Justitiae Zelo, et desiderio mota Sacra Majestas Caesareo-Regia (unanimi etiam Voto et Consensu Regnicolarum accedente) benigne annuii; ut ut renovato Articulo 28. Anni 1681. ibidemque citatis, Judicia Octavalia, tam majora quam minora, Appellationuinque Revisiones, in Regnis Croatiae et Scla-voniae, Annis singulis, per Dominum Comitem Eorundem Regnorum Banum, vel eo legitime impedito ; per alium, erga humillimum ipsorum Statuum recursum (percepto et hic antelati Comitis Bani voto) prò Arbitrio Majestatis Caesareo-Regiae, e gremio eorundem Regnorum Nationalem substituendum ; Tabulae Banalis Assessoribus ad minorem numerum, quam fuerit hactenus, per ipsos Status juxta conditionem in Articulo immediate praecedente, de statutis appositam, praevie reductis; celebrentur: *) §. 1. Ita nimirum; ut talis per Suam Majeslatem Sacratissimam substi-tuendus; et Assessores denominandi; sub poena non obtemperationis Mandatorum Regiorum, eadem Judicia respective promulgare; inchoare; et consuetis diebus continuare teneantur. Pro Usti Salis, praesertim Maritimi; ex Frumenti permutatone conseguendo. Articulus 122. Usum Salis Maritimi (prò tenore Articuli 29. Anni 1548. et Articuli 43. Anni 1635.) Sacratissima Caesarea Regiaque Majestas, praefatorum Regnorum Dal-matiae, Croatiae et Sclavoniae, Statibus et Ordinibus clementer admisit; §. 1. Extraneo tamen Sale omni, adeoque Styriaco etiam, per Cameram Graecensem recenter inducto; prorsus excluso. *) Allegatur; An. 1729. a. 31.